라틴어 문장 검색

I nunc et iuvenis specie laetare tui, quem maiora expectant discrimina, fiet adulter publicus et poenas metuet quascumque maritis lex irae debet, nec erit felicior astro Martis, ut in laqueos numquam incidat, exigit autem interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori concessit:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X126)
necat hic ferro, secat ille cruentis verberibus, quosdam moechos et mugilis intrat, sed tuus Endymion dilectae fiet adulter matronae, mox cum dederit Servilia nummos, fiet et illius quam non amat, exuet omnem corporis ornatum:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X127)
"Nullane peiuri capitis fraudisque nefandae poena erit?"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII66)
quippe illa nefandi Taurica sacri inventrix homines (ut iam quae carmina tradunt digna fide credas) tantum immolat, ulterius nil aut gravius cultro timet hostia, quis modo casus inpulit hos?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV45)
ast homini ferrum letale incude nefanda produxisse parum est, cum rastra et sarcula tantum adsueti coquere et martis ac vomere lassi nescierint primi gladios extendere fabri, aspicimus populos quorum non sufficit irae occidisse aliquem, sed pectora bracchia voltum crediderint genus esse cibi.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV60)
Sed cum dis hominibusque infestus rediret, statim primo impetu cliens et alumna urbis Ostia nefanda strage diripitur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 12:2)
Tunc, si tantus amor belli tibi, Roma, nefandi, Totum sub Latias leges cum miseris orbem, In te verte manus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:5)
Nunc quoque ne lassum teneat privata senectus, Bella nefanda parat, suetus civilibus armis, Et docilis Sullam scelerum vicisse magistrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:18)
Credas, aut tecta nefandas Corripuisse faces, aut iam, quatiente ruina, Nutantes pendere domos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:54)
Quorum qui maximus aevo Aruns incoluit desertae moenia Lucae, Fulminis edoctus motus, venasque calentes Fibrarum, et monitus volitantis in aere pennae, Monstra iubet primum, nullo quae semine discors Protulerat natura, rapi, sterilique nefandos Ex utero fetus infaustis urere flammis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:37)
scelerique nefando Nomen erit virtus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:18)
Cum laceros artus, aequataque vulnera membris Vidimus, et toto quamvis in corpore caeso Nil animae letale datum, moremque nefandae Dirum saevitiae, pereuntis parcere morti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:77)
Numquam nostra salus pretium mercesque nefandae Proditionis erit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:63)
Hostes nempe meos sceleri iurata nefando Sacramenta tenent:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:67)
Polluta nefanda Agmina caede duces iunctis committere castris Non audent, altaeque ad moenia rursus Ilerdae Intendere fugam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION