라틴어 문장 검색

Quibus uisis laetus Antonius, cum peractam proscriptionem suam dixisset esse, quippe non satiatus modo caedendis ciuibus, sed differtus quoque, super rostra exponit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 19:4)
is hanc ipsam proscriptionem recitaturus in domo Messalae Coruini Pollionem Asinium aduocauerat, et in principio hunc uersum non sine assensu recitauit:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 31:4)
crudelior est pactio Antonii quam proscriptio.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 1:9)
Pendet nefariae proscriptionis tabula:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 1:14)
sine durare post te ingenium tuum, perpetuam Antonii proscriptionem.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 8:9)
Non ille tibi remittit proscriptionem, sed tolli desiderat suam.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 9:1)
in qua palude indesinenter rerum omnium lege perversa muri cadunt aquae stant, turres fluunt naves sedent, aegri deambulant medici iacent, algent balnea domicilia conflagrant, sitiunt vivi natant sepulti, vigilant fures dormiunt potestates, faenerantur clerici Syri psallunt, negotiatores militant milites 1 negotiantur, student pilae senes aleae iuvenes, armis eunuchi litteris foederati.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 2:4)
Bonorum adhibita proscriptio suffundere maluit hominis sanguinem quam effundere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 9:2)
nam per X annos incendiis ecclesiarum, proscriptionibus innocentum, caedibus martyrum incessabiliter acta est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VI. 1:9)
minus militum periit, quia praeter aegros lixarum in modum omnes per agros vicinasque urbes negotiabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 91:1)
postremo non tantum ab odio sed etiam aviditate praedae ea facinora fiebant, quia negotiandi ferme causa argentum in zonis habentes in commeatibus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 360:1)
eius autem hemicycli in fronte est intervallum pedes XLVI, introrsus curvatura pedes XV, uti, qui apud magistratus starent, negotiantes in basilica ne inpedirent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장26)
Restitutio tibi proscriptionem remisit, non quicquid in proscriptione gessisti rescidit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Patronus operas remissas repetens.31)

SEARCH

MENU NAVIGATION