라틴어 문장 검색

quem procul ex alga maestis Minois ocellis saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu, prospicit et magnis curarum fluctuat undis, non flavo retinens subtilem vertice mitram, non contecta levi velatum pectus amictu, non tereti strophio lactentis vincta papillas, omnia quae toto delapsa e corpore passim ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6420)
ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat, Graia Canopiis incola litoribus, hi dii ven ibi vario ne solum in lumine caeli ex Ariadneis aurea temporibus fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus devotae flavi verticis exuviae, uvidulam a fletu cedentem ad temple deum me sidus in antiquis diva novum posuit:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6625)
"atqui non solum hoc se dicit cognitum habere Brixia chinea suppositum specula, flavus quam molli praecurrit flumine Mella, Brixia, Veronae mater amata meae, sed de Postumio et Corneli narrat amore, cum quibus illa malum fecit adulterium.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6714)
sed tu horum magnos vicisti sola furores, ut semel es flavo conciliata viro.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b20)
Ubi, enim, plura in Washingtonii vita nitent, maculis paucis, siquae existant, offendi lectorem non oportet.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.12)
Deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis?
(호라티우스의 첫번째 편지, 108)
qui macro pauper agellonoluit in Flavi ludum me mittere, magniquo pueri magnis e centurionibus ortilaevo suspensi loculos tabulamque lacertoibant octonos referentes idibus aeris, sed puerum est ausus Romam portare docendumartis quas doceat quivis eques atque senatorsemet prognatos.
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장31)
quanto aut ego parcius aut vos,o pueri, nituistis, ut huc novus incola venit?
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장73)
turdus sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc,res ubi magna nitet domino sene;
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장7)
1 marmora nitent, auro splendent lacunaria, gemmis altare distinguitur et ministrorum Christi nulla electio est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:2)
Erat ergo sollicitus, si niteret altare, si parietes absque fuligine, si pavimenta tersa, si ianitor creber in porta, vela semper in ostiis, si sacrarium mundum, si vasa lucentia;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:3)
Getarum rutulus et flavus exercitus ecclesiarum circumfert tentoria et ideo forsitan contra nos aequa pugnat acie, quia pari religione confidunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:15)
Caliga quoque ambulantis nigella ac nitens stridore iuvenes ad se vocat.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:6)
Illae enim solent purpurisso et cerussa ora depingere, sericis nitere vestibus, splendere gemmis, aurum portare cervicibus et auribus perforatis Rubri Maris pretiosissima grana suspendere, flagrare mure, et tandem dominatu virorum se caruisse laetentur quaerantque alios, non quibus iuxta Dei sententiam serviant, sed quibus imperent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:16)
Anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par altilis, et flavi dignus ferro Meleagri spumat aper.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V53)

SEARCH

MENU NAVIGATION