라틴어 문장 검색

Sed nihil de periculo neque de saevitia venti remissum, quin turbines etiam crebriores et caelum atrum et fumigantes globi et figurae quaedam nubium metuendae quos typhonas vocabant, inpendere inminereque ac depressurae navem videbantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 4:2)
Se autem arctiorem cum rege Angliae amicitiam capere, ideoque si rex Henricus promogenitam suam filiam dominam Margaretam in matrimonium ei dare vellet, ita demum nodum fore indissolubilem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:21)
ubi tot ambigua viarum, tam fallaces rerum et signorum similitudines, tam obliquae et implexae naturarum spirae et nodi, undequaque se ostendunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:4)
Sensus enim (instar solis) globi terrestris faciem aperit, coelestis claudit et obsignat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:3)
Etenim inveniuntur in globo intellectuali, quemadmodum in terrestri, et culta pariter et deserta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 12:2)
Nihil enim multis placet, nisi imaginationem feriat, aut intellectum vulgarium notionum nodis astringat, ut supra dictum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:16)
Quin et turpe hominibus foret, si globi materialis tractus, terrarum videlicet, marium, astrorum, nostris temporibus immensum aperti et illustrati sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 192:2)
globi autem intellectualis finis inter veterum inventa et angustias cohibeantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 192:3)
statio sive quies videtur competere globo ipsi terrae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 335:5)
Ea est actio magnetica, per quam ferrum fertur ad magnetem, gravia ad globum terrae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:4)
Hinc enim constat, galaxiam esse nodum sive coacervationem stellarum parvarum, plane numeratarum et distinctarum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 376:3)
Fieri fecimus globum ex plumbo cavum, qui duas circiter pintas vinarias contineret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:1)
Dein globum forti malleo ad duo latera adversa complanavimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:5)
gravia, ad globum terrae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 449:3)
Quantum vero ad tertium gradum, nimirum simulationem et professionem falsam, illam magis vitiosam et minus politicam duco, nisi forte dignus vindice nodus inciderit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION