라틴어 문장 검색

nam saepius pampinandus est, cum germinat, frequentiusque detrahendae suboles quae a lateribus radicibusque prorepunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 11:1)
Pampinandum non aliter est quam in novella viviradice;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 12:1)
Satio est eorum priusquam germinent, dum silent virgae, quas arboribus detrahisiccas convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 6:1)
Fodienda sunt primo triennio salicta crebrius, ut novella vineta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 6:4)
Atque ea taleis conseritur, et cum germinavit, ad unam perticam summittitur, crebroque foditur atque exherbatur nec minus quam vinea pampinatur, ut in longitudinem ramorum potius quam in lati- tudinem evocetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 31장 2:3)
Propter quae saepe novella castanetacalvescunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 3:5)
Haec enim velut immota sua sede vehementer germinat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 4:1)
Quibus cordi est in bracchia vitem componere, convenit a summa parte, qua decisa novella vitis est, quicquid iuxta cicatricem citaverit, conservari, et in quattuor bracchia pedalis mensurae dividere, ita ut omnem partem caeli singula aspiciant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 9:4)
Cum deinde germinaverint, fossor insequitur, ac bidentibus eas partes subigit, quas bubulcus non potuit pertingere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 13:2)
Nos autem praecipimus easdem virgas, cum a matre fuerint praecisae, sicubi demortuis vitibus ordines vacent, aut si novellam quis vineam instituere velit, pro viviradice ponere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 16:3)
Qui volet frequens et dispositum arbustum paribus spatiis fructuosumque habere, operam dabit, ne emortuis arboribus rarescat ac primam quamque senio aut tempestate afflictam submoveat, et in vicem novellam sobolem substituat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 1:3)
Nam demissum ex eo palmitem germinantem inferior atteret, et fructum decutiet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 12:2)
Ulmum autem novellam formare sic conveniet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 14:5)
vitisque novella tribus toris ad arborem religetur, uno, qui est in crure arboris a terra quattuor pedibus distans;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 25:2)
Viti novellae pampinarium immitti non oportet, nisi necessario loco natus est, ut viduum ramum maritet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION