라틴어 문장 검색

His itaque injuriis et pauperum querimoniis, nunc dux commotus, quinquaginta milites suorum sequacium eligens, in loricis, clypeis et lanceis, in balistis et lanceis Armeniacis profectus est ad vicinam arcem, in qua noxii praedones Pancratii morabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 28:4)
Eodem tempore de terra Buloniae Winemarus, Laodiceae captus a Turcopolis regis Graecorum, rogatu ducis Godefridi post longa vincula, et diutinas carceris moras, absolutus, sed gravi poena afflictus, Antiochiam reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 48:2)
Solis vero eclipsin noxium esse Christianorum portentum affirmabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 86:6)
hos [0565B] enim noxios esse Christianorum calumniatores, ut sic omnium animos in odium civium et urbis obsidionem facilius hoc concitaret instinctu.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 110:8)
Sed frustra videntes [0569B] se in defensione desudare, malum navalem procerae altitudinis, qui in media urbe jacebat, funibus et catenis astrictum levaverunt in altum, in quo unum de obsidibus ducis, Gerhardum praedictum, ortum de genere Hamaicorum de praesidio Avennis, militem egregium, affixerunt in modum crucifixi, manus et pedes illius extendentes funibus, quem jamdiu poenis consumptum a carnificibus arbitrabantur Christiani.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:3)
Si autem pecuniae, quae tibi causa meae perditionis offertur, magis intenderis, quam meae et confratrum fidei, amicitiae et servituti, certus sis, quoniam pecunia de die in diem minuetur ac dividetur, odia, inimicitias, noxia consilia cognatorum et confratrum meorum nunquam dum unus in partibus his vivet et praevalebit, scias tibi et terrae tuae posse deesse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:11)
Unde Tankradus et caeteri confratres civesque, dum de die in diem multis suspiriis eum exspectarent, sed Boemundo tempore optato non veniente, prorsus desperarent, devoverunt unanimiter potius mori, quam Corrozan in exsilium deportari, et diversis poenis impie ab impiis cruciari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 88:1)
Si vitae meae parcere velletis, et a poenis, quibus me vexatis, manus continentes, me liberam a catenis exire permitteretis, saluti vestrae et confratrum vestrorum procul dubio consulerem;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 28:4)
Qui statim navigio aptato, flumen cum suis trajecerunt, ut in Turcis dignam poenam rependerent loco aliquo repertis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 50:6)
Et eciam quidam sapiens dixit, "Amici ius iurandum penam non habet."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 78:12)
Unde quidam philosophus dixit,"Gravis est pena animi, quam pro factis penitet."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 16:2)
Et alius dixit, "Nullamaior nequitie pena est quam quod suis et sibi aliquis displicet."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 16:3)
"Corpus hoc animi pondus est ac pena."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 31:25)
Quare eciam Tullius dixit, "Nunquam enimiratus quod accedit a penam mediocritatem;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:33)
Prospicereeciam debet iudex secundum leges, ne maior sit pena quam reperiatur culpanec primum transgrediatur delictum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 91:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION