라틴어 문장 검색

Liuiam Orestillam C. Pisoni nubentem, cum ad officium et ipse uenisset, ad se deduci imperauit intraque paucos dies repudiatam biennio post relegauit, quod repetisse usum prioris mariti tempore medio uidebatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 25장 1:2)
Patrem Claudi Caesaris Drusum, olim Decimum mox Neronem praenomine, Liuia, cum Augusto grauida nupsisset, intra mensem tertium peperit, fuitque suspicio ex uitrico per adulterii consuetudinem procreatum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 1:1)
quam cum comperisset super cetera flagitia atque dedecora C. Silio etiam nupsisse dote inter auspices consignata, supplicio adfecit confirmauitque pro contione apud praetorianos, quatenus sibi matrimonia male cederent, permansurum se in caelibatu, ac nisi permansisset, non recusaturum confodi manibus ipsorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 26장 2:4)
ex nonnullis comperi persuasissimum habuisse eum neminem hominem pudicum aut ulla corporis parte purum esse, uerum plerosque dissimulare uitium et callide optegere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 29장 1:3)
"nempe quam scio alicui servorum eius nupturam."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 11:14)
Namque abunde constantis animi et dignus, qui pudicus esset, nihil ex pristina voluntate mutaverat, sed captum Dymni amore simulabat nihil recusare.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 14:1)
Adsidebat ei altera ex neptibus nuper amissum Hephaestionem, cui nupserat, lugens propriasque causas doloris in communi maestitia retractabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 23:1)
Veniam peto pudentem, ut, si quicquam animo tuo cupisti quod castum expeteres et integellum, conserves puerum mihi pudice, non dico a populo:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 152)
Pedicabo ego vos et irrumabo, Aureli pathice et cinaede Furi, qui me ex versiculis meis putastis, quod sunt molliculi, parum pudicum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 161)
nam castum esse decet pium poetam ipsum, versiculos nihil necesse est, qui tum denique habent salem ac leporem, si sunt molliculi ac parum pudici et quod pruriat incitare possunt, non dico pueris, sed his pilosis, qui duros nequeunt movere lumbos.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 162)
quare desine, dum licet pudico, ne finem facias, sed irrumatus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 218)
mutanda est ratio modusque nobis, si quid proficere amplius potestis, "pudica et proba, redde codicillos."
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 4214)
namque Vinia Manilo, qualis Idalium colens venit ad Phrygium Venus iudicem, bona cum bona nubet alite virgo, floridis velut enitens myrtus Asia ramulis, quos hamadryades deae ludicrum sibi rosido nutriunt umore.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 612)
Nulli se dicit mulier mea nubere malle quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 701)
non iam illud quaero, contra ut me diligat illa, aut, quod non potis est, esse pudica velit:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 7612)

SEARCH

MENU NAVIGATION