라틴어 문장 검색

frivolis turbamur et inanibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 178:3)
Recedo itaque non peior, sed tristior, nec inter illa frivola mea tam altus incedo tacitusque morsus subit et dubitatio, numquid illa meliora sint.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 10:3)
Quidni ista bene penset cum minutis et frivolis et non perseverantibus corpusculi motibus ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 21:2)
quid nugas temerarias amici, sparsit quas tenerae iocus iuventae, in formam redigi iubes libelli, ingentem simul et repente fascem conflari invidiae et perire chartam?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem3)
quarum talis ordo est ut sine plurimis novis verbis, quae praefata pace reliquorum eloquentum specialiter tibi et Complatonicis tuis nota sunt, nugae ipsae non valuerint expediri.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem 2)
Quamquam te tua tenet Gratianopolis, comperi tamen hospitum veterum fido relatu quod meas nugas sive confectas opere prosario seu poetarum stilo cantilenosas plus voluminum lectione dignere repositorum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Placido suo Salutem. 1:1)
si tantum amore nostro teneris, ut scribere has nugas non erubescas, occule auctorem, de tua rectius parte securus, namque in foro tali sive Athenaeo plus charta vestra quam nostra scriptura laudabitur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 5:11)
et nunc ipse sic multis contra fidem diebus otiabundus ais tibi si quas postea luserim metro nugas mitti oportere, annuo iniunctis, quia dignus es, ut talia legas;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 3:1)
forte accidit, ut deversorio, cui ipse successerat, quaedam femina non minus censu quam moribus idonea vicinaretur, cuius filia infantiae iam temporibus emensis necdum tamen nubilibus annis appropinquabat, huic hic blandus (siquidem ea aetas infantulae, ut adhuc decenter) nunc quaedam frivola, nunc ludo apta virgineo scruta donabat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 6:1)
tales enim nugas in imo scrinii fundo muribus perforatas post annos circiter viginti profero in lucem, quales pari tempore absentans, cum domum rediit, Ulixes invenire potuisset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 6:2)
Unde nil umquam friuoli et superuacui poematis facere potuit, sed ea tantummodo, quae ad religionem pertinent, religiosam eius linguam decebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 1:2)
ita nugas blatis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 1144)
Maxumas nugas agis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 1103)
haec sunt non nugae, non enim mortualia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 175)
Pone hoc sis, aufer cavillam, non ego nunc nugas ago.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 433)

SEARCH

MENU NAVIGATION