라틴어 문장 검색

sed sunt clausulae plures, quae numerose et iucunde cadant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장1)
Et quia non numero solum numerosa oratio sed et compositione fit et genere, quod ante dictum est, con- cinnitatis - compositione potest intellegi, cum ita structa verba sunt, ut numerus non quaesitus sed ipse secutus esse videatur, ut apud Crassum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 65장 1:2)
itaque si quae veteres illi, Herodotum dico et Thucydidem totamque eam aetatem, apte numeroseque dixerunt, ea non numero quaesito, sed verborum conlocatione ceciderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 65장 1:5)
Nam cum aut par pari refertur aut contrarium contrario opponitur aut quae simi- liter cadunt verba verbis comparantur, quidquid ita concluditur, plerumque fit ut numerose cadat, quo de genere cum exemplis supra diximus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 65장 2:2)
Multum interest utrum numerosa sit, id est similis numerorum, an plane e numeris constet oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 65장 2:5)
Sed nihil tam debet esse numerosum quam hoc, quod minime apparet et valet plurimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 66장 2:3)
nec ullum genus est dicendi aut melius aut fortius quam binis aut ternis ferire verbis, non numquam singulis, paulo alias pluribus, inter quae variis clausulis interponit se raro numerosa comprehensio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 67장 3:1)
Sed ego illa Crassi et nostra posui, ut qui vellet auribus ipsis quid numerosum etiam in minimis particulis orationis esset iudicaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 67장 3:4)
Et quoniam plura de numerosa oratione diximus quam quisquam ante nos, nunc de eius generis utilitate dicemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 67장 3:5)
Hoc pretio quamlibet numerosa subsellia implentur, hoc ingens corona colligitur, hoc infiniti clamores commoventur, cum mesochorus dedit signum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 6:4)
Nam nos quoque tam numerosum agmen reorum ita demum videbamus posse superari, si per singulos carperetur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 10:2)
Hic numerosissimae causae terminus fuit quibusdam absolutis, pluribus damnatis atque etiam relegatis, aliis in tempus aliis in perpetuum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 21:1)
Haec eo pertinent, ut scias quam copiosam, quam numerosam domum uno beneficio sis obligaturus;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 4:1)
Sedebant centum et octoginta iudices - tot enim quattuor consiliis colliguntur -, ingens utrimque advocatio et numerosa subsellia, praeterea densa circumstantium corona latissimum iudicium multiplici circulo ambibat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 3:1)
At hoc magnam fidem acres oculos numerosas manus poscit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 37 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION