라틴어 문장 검색

Hippolytus etiam si nummi preces audiat susurrantis, suae novercae non vult precibus novercari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:8)
Jam non Caesar, sed nummus est omnia, quia ab individualibus usque ad generalissimam, honores [0464C] singulos tanquam mediator percurrit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:14)
Nummus patriarcha noster est, episcopos et archiepiscopos inthronizat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:15)
Ut loculis varia nummorum fercula donet, Injungit proprio dives jejunia ventri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:13)
Omnis in affectum nummi laxatur avari Divitis affectus, nec enim datur ulla voluptas Menti, qua possit alias deflectere vultum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:19)
Hos colit ipse deos, haec idola ditat honore Divini cultus, et nummis numina donat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:21)
Sic jubar humani sensus male palliat umbra Carnis, fitque nummis ingloria gloria mentis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:24)
Isti penes munera laudes, penes dona favores, penes pretium praeconia famae blandientis constituunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:8)
Si tempus adsit, si locus exigat, Surgat sepultae massa pecuniae, Nummos crumenae funditus evomant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:10)
Quod illi concessum est, ea conditione interposita ne in terra regis praedam contingeret, sed pacifice viam teneret, omnia vero, quibus indigeret exercitus, sine jurgiis et lite pretio mutuarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:4)
Quod absit a fidelibus cordibus, ut Dominus Jesus a brutis animalibus et insensatis sepulcrum sui sanctissimi corporis visitari velit, et [0410C] haec fieri duces Christianarum animarum, quas pretio sanguinis sui ab idolorum spurcitiis revocatas redimere dignatus est, cum coelos ascensurus duces et rectores populi sui sanctissimos et Deo dignos praesules et abbates praeordinaverit, non bruta insensata animalia!
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 62:3)
Castris vero positis, et universis hospitio sedatis, Godefridus dux praecones per singulas [0413D] domos ac tentoria acclamare constituit sub judicio mortis, ne quidquam contingerent, aut violenter in regno Hungariae raperent, et nullam seditionem moverent, sed omnia aequo pretio mutuarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 12:2)
Illic per tres dies remorati, vitae necessaria, et quibus indigebat exercitus, pretio mutuantes, cum omnibus Malevillam descenderunt, in littore Sowa diebus quinque pernoctantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 12:7)
Imperator similiter interdixit in omni regno suo sub judicio vitae, ne quis noceret aut defraudaret quemquam de exercitu, sed omnia aequo pondere et mensura peregrinis venderentur, pretium vero alleviaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 34:3)
Tandem, ut plerumque temporis processit, Baldewinus audito consilio suorum, Balduc talentum auri et argenti et ostra pretiosa cum purpura, equos et mulos non modico pretio dignos contulit, et sic praesidium Samusart ab hostili manu et potestate redemit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 48:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION