라틴어 문장 검색

itaque non, ut volgo credunt Claudiusque etiam scribit, foedere pax Caudina, sed per sponsionem facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 61:1)
quae sententia testis erit mihine an legionibus vestris pepercerim, cum me seu turpi seu necessaria sponsione obstrinxi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 108:2)
Postumium T. Veturium consules cum Samnitibus prospere bellum gerere, at vos satis habeatis vidisse nos sub iugum missos, vidisse sponsione infami obligates, videre nudos vinctosque hostibus deditos, omnem iram hostium nostris capitibus excipientes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 112:2)
neque ego infitias eo, patres conscripti, tam sponsiones quam foedera sancta esse apud eos homines apud quos iuxta divinas religiones fides humana colitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 124:1)
An, si eadem superbia qua sponsionem istam expresserunt nobis Samnites coegissent nos verba legitima dedentium urbes nuncupare, deditum populum Romanum vos tribuni diceretis et hane urbem templa delubra fines aquas Samnitium esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 125:1)
omitto deditionem, quoniam de sponsione agitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 126:1)
atqui non indignitas rerum sponsionis vinculum levat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 127:1)
ea demum sponsio esset quam populi iussu spopondissemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 133:3)
nec fas fuit alium rerum exitum esse quam ut illi velut somnio laetiore quam quod mentes eorum capere possent nequiquam eluderentur et nostrum exercitum eadem quae impedierat fortuna expediret, vanam victoriam vanior inritam faceret pax, sponsio interponeretur quae neminem praeter sponsorem obligaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 134:2)
nos interim, T. Veturi vosque ceteri, vilia haec capita luendae sponsionis feramus et nostro supplicio liberemus Romana arma.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 139:2)
quem si sponsionis ad furculas Caudinas factae paenitet, restituat legiones intra saltum quo saeptae fuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 154:3)
tum bellum et fortia consilia placeant, tum sponsio et pax repudietur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 155:6)
ea fortuna, iis locis, quae ante pacis mentionem habuimus, geramus bellum, nec populus Romanus consulum sponsionem nec nos fidem populi Romani accusemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 156:1)
ego vero istos quos dedi simulatis nec accipio nec dedi arbitror, nec moror quo minus in civitatem obligatam sponsione commissa iratis omnibus dis, quorum eluditur numen, redeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 161:1)
Ocriculani sponsione in amicitiam accepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 600:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION