라틴어 문장 검색

Idque euenit modo sine ulcere, modo exulcerato loco, huic quoque modo malo odore, modo nullo accedente.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 2장 1:3)
Pituita autem sicca et arida dolorem quidem mouet, sed maturius desinit, nisi quid exulcerauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 2:5)
si siccus quidem, sed cum dolore est, fere exulcerat, et nonnumquam ex eo casu fit, ut palpebra cum oculo glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 3:2)
Peius etiamnum est, ubi pituita pallida aut liuida est, lacrima calida et multa profluit, caput calet, a temporibus ad oculos dolor peruenit, nocturna uigilia urget, siquidem sub his oculus plerumque rumpitur, uotumque est, ut tantum exulceretur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 4:1)
Sed fere tempore interposito pituitae cursus acerrimus sequitur, exulceratisque uehementer oculis aciem quoque ipsam corrumpit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 35:4)
Ea quoque medicamenta, quae oris exulcerati causa componuntur, aeque ulcera aurium sanant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 7:7)
Duplex enim periculum est, ne uel ex ungue aliquid relinquatur, quod exulceratum uix ullam recipiat curationem;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 7:1)
aut etiam adurente medicamento idem exulcerare, postea deinde inponere id, quod purget, tum quod eo loco repleat et cicatricem inducat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 3:2)
supra deinde oras scalpello exulcerare, et postea suere, ac medicamentum, quo glutinetur, inponere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 4:2)
Loco patefacto, si qua parte membrana non nouam plagam sed ueterem habet, tenuis excidenda habena est, quae tantum oras eius exulceret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 3:2)
deinde aut ungue aut scalpello supra nodum id exulcerandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 4:6)
244, 18 Nares vero intus exulceratas, Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1382)
At si sanguis aut pus in urina est, vel vesica, vel renes exulcerati sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 11:3)
si os exulceratur, si rubet facies, et quasi maculis quibusdam colorum omnium distinguitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 33:1)
ferramentisque candentibus pluribus locis venter exulcerandus est, et servanda ulcera diutius.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION