라틴어 문장 검색

Atque ut ii, qui solis et lunae reliquorumque siderum ortus, obitus motusque cognorunt, quo quidque tempore eorum futurum sit, multo ante praedicunt, sic, qui cursum rerum eventorumque consequentiam diuturnitate pertractata notaverunt, aut semper aut, si id difficile est, plerumque, quodsi ne id quidem conceditur, non numquam certe, quid futurum sit, intellegunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 184:4)
Non ergo omnium ortus atque obitus natura conficiet, et erit aliquid, quod aut ex nihilo oriatur aut in nihilum subito occidat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 53:10)
quid vero Phoebi fax, tristis nuntia belli, quae magnum ad columen flammato ardore volabat, praecipitis caeli partis obitusque petessens?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 29:2)
quem se intorquentem lanians rostroque cruentans, iam satiata animos, iam duros ulta dolores, abicit ecflantem et laceratum adfligit in unda, seque obitu a solis nitidos convertit ad ortus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 153:4)
atque ut ei qui solis et lunae reliquorumque siderum ortus, obitus motusque cognorunt, quo quidque tempore eorum futurum sit, multo ante praedicunt, sic, qui cursum rerum eventorumque consequentiam diuturnitate pertractata notaverunt, aut semper aut, si id difficile est, plerumque, quodsi ne id quidem conceditur, non numquam certe, quid futurum sit, intellegunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 184:4)
non ergo omnium ortus atque obitus natura conficiet, et erit aliquid, quod aut ex nihilo oriatur aut in nihilum subito occidat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 53:10)
postea quam mihi renuntiatum est de obitu Tulliae, filiae tuae, sane quam pro eo ac debui, graviter molesteque tuli communemque eam calamitatem existimavi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 1:1)
primum omnium quantam perturbationem rerum urbanarum adferat obitus consulum quantamque cupiditatem hominibus iniciat vacuitas non te fugit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 10 3:1)
aiunt enim patriam amicitiae praeponendam esse, proinde ac si iam vicerint obitum eius rei p. fuisse utilem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 28 3:3)
' respirasset cupiditas atque avaritia, paulum aliquid loci rationi et consilio dedisses, tu te conlegisses, non in eam turpitudinem venisses ut hoc tibi esset apud talis viros confitendum, qua tibi vadimonium non sit obitum, eadem te hora consilium cepisse hominis propinqui fortunas funditus evertere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 16장 3:9)
Qui natus est infelix, non vitam modo Tristem decurrit, verum post obitum quoque Persequitur illum dura fati miseria.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Asinus et Galli.1)
Sed scilicet ultima semper exspectanda dies homini est, dicique beatus ante obitum nemo supremaque funera debet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 16:5)
iuvat ire per alta astra, iuvat terris et inerti sede relicta nube vehi validique umeris insistere Atlantis palantesque homines passim ac rationis egentes despectare procul trepidosque obitumque timentes sic exhortari seriemque evolvere fati:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 14:3)
Medio tua, corniger Ammon, unda die gelida est, ortuque obituque calescit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 26:4)
viscera mortua quin etiam post obitum reparare datur, eque suis iterum tumulis prisca renascitur effigies, pulvereo coeunte situ.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum55)

SEARCH

MENU NAVIGATION