라틴어 문장 검색

Sed iam, si videtur, a collatione versuum translatorum facesso, ut nec uniformis narratio pariat ex satietate fastidium et sermo ad alia non minus praesenti causae apta vertatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 15:1)
Homerus inter enumeranda regionum et urbium nomina facit locum fabulis quae horrorem satietatis excludant:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 1:2)
Probatumne vobis est Virgilium, ut ab eo intellegi non potest qui sonum Latinae vocis ignorat, ita nec ab eo posse qui Graecam non hauserit extrema satietate doctrinam?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 14:2)
Omne quod dulce est cito satiat, nec diuturnam desiderii sui fidem tenet, sed in locum satietatis succedit horror.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 15:2)
Hesiodus, cum ad medium dolii perventum est, conpercendum, et ceteris eius partibus ad satietatem dicit abutendum, optimum vinum sine dubio significans quod in dolii medietate consisteret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 13:2)
excutior somno ut appareat terroris esse, non satietatis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3021)
corripio e stratis corpus ne satietate videatur reliquisse somnum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1761)
cum ergo omnis oblectatio deae, quae de venatione veniebat, extinctis ceteris animalibus defecisset, Apollo ob hanc rem consecratum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 37714)
nunc vero et fortunae gravissimo percussus vulnere et administratione rei publicae liberatus doloris medicinam a philosophia peto et otii oblectationem hanc honestissimam iudico.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 14:2)
non enim debent esse amicitiarum, sicut aliarum rerum, satietates;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 86:3)
in hac rerum privatarum consilium, in eadem requies plena oblectationis fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 130:3)
cupiditates non Epicuri divisione finiebat, sed sua satietate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 83:1)
Nos autem non solum beatae vitae istam esse oblectationem videmus, sed etiam levamentum miseriarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 72:2)
quin etiam inertissimos homines nescio qua singulari segnitia praeditos videmus tamen et corpore et animo moveri semper et, cum re nulla impediantur necessaria, aut alveolum poscere aut quaerere quempiam ludum aut sermonem aliquem requirere, cumque non habeant ingenuas ex doctrina oblectationes, circulos aliquos et sessiunculas consectari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 76:1)
quae ista potest esse oblectatio deo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 22:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION