라틴어 문장 검색

legitur et 'obnixi', ut referatur ad ventos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3592)
dicit enim his versibus 'da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro, fortunam' et reliqua, 'haec arma exuviasque viri tua quercus habebit':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4234)
Varro ait sparum telum missile, a piscibus ducta similitudine, qui spari vocantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6824)
et est telum missile.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3752)
versaque in obnixos 'versa' infesta:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2221)
sic posita dixit mihi casside Mavors, sed tamen in dextra missilis hasta fuit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권87)
an voluit servare suos luctataque multum religio infestas temptavit pellere turmas Romanis obnixa globis, sed fortior illam virtus luctifico camporum in pulvere fregit?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2180)
sentio quam contra moveat pellacia litem, quo dente obnitens spinosa calumnia pugnet nosque lacessito vocet ad luctamina vero.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1163)
missile de multis, quae frustra sparserat, unum pulvere de campi perversos sumit in usus:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 136)
Ille Iovis monitis immota tenebat lumina, et obnixus curam sub corde premebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 14:2)
pars grandia trudunt obnixae frumenta umeris;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 16:8)
Mutati transversa fremunt et vespere ab atro consurgunt venti, atque in nubem cogitur aër. Nec nos obniti contra, nec tendere tantum sufficimus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 1:11)
Concussae cautes, et acuto in murice remi obnixi crepuere, inlisaque prora pependit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 9:17)
Nec curant caeco contendere Marte amplius audaces Rutuli, sed pellere vallo missilibus certant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 18:10)
Pandarus ut fuso germanum corpore cernit et quo sit fortuna loco, qui casus agat res, portam vi magna converso cardine torquet, obnixus latis umeris, multosque suorum moenibus exclusos duro in certamine linquit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 26:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION