라틴어 문장 검색

stant obnixi Samnites, quamquam plura accipiunt quam inferunt vulnera.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 367:2)
in suo quisque gradu obnixi, urgentes scutis, sine respiratione ac respectu pugnabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 544:1)
et in vico Insteio fontem sub terra tanta vi aquarum fluxisse ut serias doliaque quae in eo loco erant provoluta velut impetus torrentis tulerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 133:1)
natura etiam adiuvabat loci, quod saxum, cui inposita muri fundamenta sunt, magna parte ita proclive est ut non solum missa tormento, sed etiam quae pondere suo provoluta essent, graviter in hostem inciderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 444:1)
legati, ubi haec audierunt, flentes ad genua consulis provolvuntur, orant ne se in rebus tam trepidis deserat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 138:1)
nec dextris magis gladiisque gerebatur res quam scutis corporibusque ipsis obnixi urgebant, Romani, ut signa foras efferrent, Galli, ut aut in castra ipsi penetrarent aut exire Romanos prohiberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 534:3)
quibus provolutis ad pedes fortuna inquit vestra facit ut et irae meae et orationi temperem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 398:2)
plerumque provolventes se simul cum armis aliisque oneribus cum omni genere vexationis processerunt, adeo ut ne dux quidem et auctor itineris infitiaretur parva manu deleri omnem exercitum potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 59:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION