라틴어 문장 검색

Sive enim dupli contra se sint termini, duplae erunt etiam differentiae, sive tripli, triplae, sive secundum quamlibet multiplicitatem, eadem in differentiis multiplicitas erit, quam prima consideratio invenit in terminis, ut subiecta descriptio monet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica medietate eiusque proprietatibus 5:2)
quod subiecta descriptione signatum est.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica medietate eiusque proprietatibus 22:8)
Sed hoc quoque subiecta descriptione monstratur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De armonica medietate eiusque proprietatibus 1:5)
In triplici quoque dispositione simul diapente et diapason symphonia componitur servans sesqualteram et duplicem rationem, quod subiecta descriptio docet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quare dicta sit armonica medietas ea, quae digesta est 6:1)
Huius descriptionis subter exemplar adiecimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:25)
Sed hoc modo ne sufficientia quidem contingit ei quem ualentia deserit, quem molestia pungit, quem uilitas abicit, quem recondit obscuritas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:4)
Ubicumque enim eadem medicamenta composita Celsus exhibet ac Galenus, omittere solet prolixas ἐπαγγλίασ, quae saepius apud hunc auctorem descriptiones eorum inchoant.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).831)
Quin etiam ipsa hortulorum descriptio quanto est minoribus modulis concisa, fatigationem veluti minuit, exstimulatque eos qui opera moliuntur, et ad festinandum inritat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 18장 2:1)
praecurrit hoc tempore iudex dicentem et, nisi aut cursu argumentorum aut colore sententiarum aut nitore et cultu descriptionum invitatus et corruptus est, aversatur dicentem.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 2:1)
ulline Italiae alumni et Romana vere iuventus ad sanguinem et caedem depoposcerit ordinem, cuius splendore et gloria sordis et obscuritatem Vitellianarum partium praestringimus?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 84장12)
nec tam Primus et Aponianus et Messala, quamquam omni modo nisi, eripuere Saturninum quam obscuritas latebrarum, quibus occulebatur, vacantium forte balnearum fornacibus abditus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 11장5)
quod quo facilius efficeret aut necubi lectorem uel auditorem obturbaret ac moraretur, neque praepositiones urbibus addere neque coniunctiones saepius iterare dubitauit, quae detractae afferunt aliquid obscuritatis, etsi gratiam augent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 86장 1:3)
Praecipue obscuritas terrori erat :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 27:2)
noctu demum, cum obscuritas conspectum oculorum ademisset, ad curandum corpus recessit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 22:1)
At rex periculo gloriam accersens et obscuritatem, quae ceteros terrebat, suam occasionem ratus dato signo, ut omnes silentio escenderent in rates, eam, qua ipse vehebatur, primam iussit expelli.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION