라틴어 문장 검색

Refrenari eciam debetlingua ut non loquatur obscura vel ambigua, sed clara et aperta.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 8:42)
Et iterum deliberando, in terram scribebat et postea elevatis occulis dixit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 14:18)
non enim dicere debemus verba obscura vel ambigua vel sophistica.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 13:3)
Nam nihil interest neget quis vel taceat an obscure respondeat quantum adhoc ut incertum dimittat interrogantem, ut lex dicit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 13:4)
Quem veniente obscura nocte ad altum deduxit puteum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 154:33)
(2) Ad aliud dicendum, quod hora talis difficulter scitur, et ideo inventum est remedium, ut accipiatur ascendens gradus occulti, hoc est horae coniunctionis vel praeventionis luminarium adaequatur circulus, quia ille habet influentiam ad omnem nativitatem, quae proximo sequitur;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 12:1)
Illud quoque non reliquit occultum eo quod superiores videantur qui ante generati sunt, infirmiores qui postea.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:18)
Si quaeris thesauros, accipe invisibiles et occultos quos in coeli altissimis, non quos in terrarum venis requiras.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:14)
multo magis in oratione atque oblatione, quae nisi certas divisiones habeat, fit obscurior.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:3)
ista obscurior, tamquam domesticis clausa parietibus et nocti proxima, secundo orta loco, et creationis suae formata jam costae viri debens gratiam, superiori quoque potioris obnoxia privilegio, et pariendi usu materialibus comparanda.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 3:12)
Nec obscurum arbitror.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:4)
neque rursus tamquam sine lumine eam fuisse cognoscas, et quibusdam tenebris occultam, sed diurno candore fulgentem exspectasse usque ad occasum diei, et sic ad eum regressam, apud quem etiam vesperi tenebras habere non posset.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:4)
Nec illud obscurum, quod reptilia quaedam lethalium quamdam habent speciem passionum, a quibus venenum quoddam menti videtur infundi.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:6)
Namque et Isauri, quibus est usitatum saepe pacari, saepeque inopinis excursibus cuncta miscere, ex latrociniis occultis et raris, alente impunitate adulescentem in peius audaciam, ad bella gravia proruperunt, diu quidem perduelles irrequietis motibus erigentes, hac tamen indignitate perciti vehementer, ut iactitabant, quod eorum capti quidam consortes, apud Iconium Pisidiae in amphitheatrali spectaculo feris praedatricibus obiecti sunt praeter morem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 1:2)
Inter quos Paulus eminebat notarius, ortus in Hispania coluber quidam sub vultu latens, odorandi vias periculorum occultas perquam sagax.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION