라틴어 문장 검색

ego quae ad tuam dignitatem pertinere arbitrabor summo studio diligentiaque curabo in primisque tuebor omni observantia clarissimum virum, patrem tuum, quod et pro vetustate necessitudinis et pro beneficiis vestris et pro dignitate ipsius facere debeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 68 4:1)
S. etsi non dubito pro tua in me observantia proque nostra necessitudine quin commendationem meam memoria teneas, tamen etiam atque etiam eundem tibi L. Oppium, familiarem meum, praesentem et L. Egnati, familiarissimi mei, absentis negotia commendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 747)
est enim in eo summa probitas, summa virtus, summa in hospites liberalitas et observantia, meque praeter ceteros et colit et observat et diligit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 78 1:2)
multi enim anni sunt cum ille in aere meo est et a me diligitur propter summam suam humanitatem et observantiam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 14 1:2)
quae memoria, quae vis ingeni, quae magnitudo observantiae tot tantisque beneficiis respondere poterit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 9장 2:3)
id egit ut amicos observantia, rem parsimonia retineret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 3:6)
elegantia modo et munditia remanebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 5:2)
sed eos, si possumus, excitemus, qui liberaliter eruditi adhibita etiam disserendi elegantia ratione et via philosophantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 6:4)
sed is quasi dictata, nullo dilectu, nulla elegantia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 26:12)
| Laudatus propter elegantias dominus Aequum inquit Mars amat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:6)
Aetatis mediae quendam mulier non rudis Tenebat annos celans elegantia, Animosque eiusdem pulchra iuvenis ceperat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Anus diligens iuvenem, item puella.2)
est enim probitate morum, ingenii elegantia, operum varietate monstrabilis.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 3:2)
Verus humanus progressus morali indole praestat atque secum fert integram personae humanae observantiam, sed etiam naturali mundo vacare debet et “oportet contra aestimetur uniuscuiusque entis natura et mutua conexio in ordine composito”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 8:8)
6. Decessor Noster Benedictus XVI rursus est cohortatus “ut constitutivae causae oeconomiae mundialis infirmitatis deleantur et progressus exemplaria emendentur, quae inania ad ambitus observantiam praestandam videntur”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 9:1)
Hoc posito, nobis persuaderi debet, cum ab eodem Patre creati simus, nos omnes universi partes invisibilibus vinculis vinciri et quandam efficere universalem familiam, praestabilem quandam communionem, quae ad sacram observantiam, amabilem humilemque nos compellit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 120:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION