라틴어 문장 검색

ut quod circa quemlibet punctum signatum in superficie sunt quattuor recti anguli possibiles, habeat veritatem, naturalis ex suis principiis causare non potest, nec tamen debet eam negare, quia non contrariatur suis principiis, nec destruit suam scientiam.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 52:2)
Non nemo culpae eius imprudentiaeque adsignabat quod neque circum loca gubernatoribus praefectisque quid peterent praeceperat, neque ut more ipsius consuetudo superioribus temporibus fuerat, tabellas signatas dederat, ut in tempore his perlectis locum certum peterent universi.
(카이사르, 아프리카 전기 3:7)
deinde in conspectu suo statim captivum interfici iubet litterasque nondum perlectas, sicut erant signatae, dat homini certo ad Scipionem perferendas.
(카이사르, 아프리카 전기 4:8)
Tabulae testamenti unae per legatos eius Romam erant allatae, ut in aerario ponerentur (hic cum propter publicas occupationes poni non potuissent, apud Pompeium sunt depositae), alterae eodem exemplo relictae atque obsignatae Alexandriae proferebantur.
(카이사르, 내란기, 3권 108:7)
Hi neque vultum fingere neque interdum lacrimas tenere poterant: abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur. Vulgo totis castris testamenta obsignabantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 39장4)
4. Sunt et [hi] Madianite signati ex nomine:
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM13)
si Bacchus amator dotali potuit caelum signare corona, cur nullis virgo redimitur pulchrior astris?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:172)
tum forte decorus cum Stilichone gener pacem inplorantibus ultro Germanis responsa dabat, legesque Caucis arduus et flavis signabat iura Suebis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:233)
pars compede suras cruraque signati nigro liventia ferro iura regunt, facies quamvis inscripta repugnet seque suo prodat titulo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:205)
iam protinus aetas adveniens geminae gentis permisceat ossa et duplices signet titulos commune tropaeum:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:256)
auro frenat equum, perfusam murice vestem Assyria signatur acu tumidusque regendo celsa per famulas acies dicione superbit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix39)
Quis non indomitam dirae torpedinis artem audiit et merito signatas nomine vires?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine1)
O bene signatum fraterno nomine tempus!
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:131)
illa per occultum Ligurum se moenibus infert et castos levibus plantis ingressa penates invenit aetherios signantem pulvere cursus, quos pia sollicito deprendit pollice Memphis:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:65)
inter cunabula consul proveheris, signas posito modo nomine fastos donaturque tibi, qui te produxerat, annus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:87)

SEARCH

MENU NAVIGATION