라틴어 문장 검색

et occurrerunt Nabathaeis et obviaverunt eis pacifice et narraverunt eis omnia, quae acciderant fratribus eorum in Galaaditide,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장25)
Quid huic seueritati posse astrui uidetur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:11)
305, 26 et 362, 4) obvias.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.119)
Nos autem quibus optimum quod est in nobis noscere datum est, gregum vestigia sectari non decet, quin ymo suis erroribus obviare tenemur.
(단테 알리기에리, Epistolae 92:10)
Propter quod videmus quod quidam non solum singulares homines, quinetiam populi, apti nati sunt ad principari, quidam alii ad subici atque ministrare, ut Phylosophus astruit in hiis que De Politicis:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:21)
assumpta fiducia de verbis Danielis premissis, in quibus divina potentia clipeus defensorum veritatis astruitur, iuxta monitionem Pauli fidei loricam induens, in calore carbonis illius quem unus de Seraphin accepit de altari celesti et tetigit labia Ysaie, gignasium presens ingrediar, et in brachio Illius qui nos de potestate tenebrarum liberavit in sanguine suo impium atque mendacem de palestra, spectante mundo, eiciam. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 1:9)
1. Quia circa vulgare illustre nostra versatur intentio, quod nobilissimum est aliorum, et ea que digna sunt illo cantari discrevimus, que tria nobilissima sunt, ut superius est astructum, et modum cantionarium selegimus illis, tanquam aliorum modorum summum, et, ut ipsum perfectius edocere possimus, quedam iam preparavimus, stilum videlicet atque carmen, nunc de constructione agamus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 80:1)
Hoc idem in versibus esse servandum astruimus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 162:2)
que trisillabum ante alia sequi astruximus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 165:2)
Quis, putas, ille sub caelo est, qui nunc irae Dei possit occurrere, qui obviare flammis et iuxta apostolum dicere:
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:15)
absolute tamen hoc argumentis liquidioribus astruetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 7:2)
Ille diu hoc a se officium deprecatus, ubi tot inpellentium procerum, quibus obviandum non erat, hortatui succubuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 5:1)
An quae Neroni falsus astruit scriptor?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX3)
ut strveret] vel astrueret vel incoatum a Graecis perficeret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 605)
et quod dicit 'fas nobis' et reliqua, hoc est per fata licuisset, si enim nefas est obviare fatis, fas est omne quod permittente fatorum lege praestatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 69621)

SEARCH

MENU NAVIGATION