라틴어 문장 검색

quandocumque igitur nostros mors claudet ocellos, accipe quae serves funeris acta mei.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 13b1)
illa meos somno lapsos patefecit ocellos ore suo et dixit 'Sicine, lente, iaces?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 156)
interea nostri quaerunt sibi vulnus ocelli, candida non tecto pectore si qua sedet, sive vagi crines puris in frontibus errant, Indica quos medio vertice gemma tenet.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 22a5)
cum satis una tuis insomnia portet ocellis, una sat est cuivis femina multa mala.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 2529)
quod si forte tuos vidisset Glaucus ocellos, esses Ionii facta puella maris, et tibi ob invidiam Nereides increpitarent, candida Nesaee, caerula Cymothoe.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26a5)
illa meis tantum non umquam desit ocellis, incendat navem Iuppiter ipse licet.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26b14)
fundebat coma pexa crocos flexoque lacerto lutea depressus comebat tempora pecten.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 185)
Non tibi sunt tristes curae nec luctus, Osiri, Sed chorus et cantus et levis aptus amor, Sed varii flores et frons redimita corymbis, Fusa sed ad teneros lutea palla pedes Et Tyriae vestes et dulcis tibia cantu Et levis occultis conscia cista sacris.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 717)
Lutea sed niueum inuoluat membrana libellum, pumex et canas tondeat ante comas, summaque praetexat tenuis fastigia chartae indicet ut nomen littera facta tuum, atque inter geminas pingantur cornua frontes:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 15)
etsi perque suos fallax iurauit ocellos Iononemque suam perque suam Venerem, nulla fides inerit:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 629)
Da, meus ocellus, mea rosa, mi anime, mea voluptas, Leonida, argentum mihi, ne nos diiunge amantis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3163)
Mi Libane, ocellus aureus, donum decusque amoris, amabo, faciam quod voles, da istuc argentum nobis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3211)
quom mi illa dicet mi animule, mi Olympio, mea vita, mea mellilla, mea festivitas, sine tuos ocellos deosculer, voluptas mea, sine amabo ted amari, meus festus dies, meus pullus passer, mea columba, mi lepus, quom mi haec dicentur dicta, tum tu, furcifer, quasi mus, in medio pariete versabere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 151)
Quin tu me interrogas, purpureum panem an puniceum soleam ego esse an luteum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 537)
volo me placere Philolachi, meo ocello, meo patrono.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 314)

SEARCH

MENU NAVIGATION