라틴어 문장 검색

Mundus degenerat, aurea mundi Jam jam degenerant saecula, mundum Ferri pauperies vestit, eumdem Olim nobilitas vestiit auri, Jam jam hypocrisis pallia quaerunt Fraudes, et scelerum fetor odorus Ut pravo chlamidem donet odori Virtutum sibimet balsama quaerit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:6)
Isti aut pravis interpretationibus alienae probitatis sinceritatem fermentant, aut veris fermenta falsitatis maritant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:17)
Cum quaevis gratia nobilitatis blandiretur naturae, cum suis muneribus amicaretur prudentia, cumque magnanimitas erigeret, largitas erudiret, tamen, quia [0478B] universa massa modici fermenti asperitate laborabat, unius virtutis occidens, caeterarum virtutum orientem funditus nubilabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 85:3)
Nec sol splendorem nec thus prestabit odorem, Cum per avaritiam fuerit quis nactus honorem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 35:1)
Nam sicut per consuetudinem leprosi homoquandoque leprosus efficitur et per pecus morbosum totus grex inficituret per modicum fermenti tota massa corrumpitur, ita per assiduam conversationematque amicitiam malorum hominum efficitur homo protervus, gulosus, cupidus,libidinosus, latro, fur, mendax, superbus, avarus, et ita omnia mala vitiaacquirit ut simul cum illis cadat in ruinam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 52:6)
Et Salomon sapiens ait,"Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis animadulcoratur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 62:4)
Postea nec florem monstrant, nec spirat odorem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 89:5)
"Christi enim bonus odor sumus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 7:6)
quia corda tentantur, impediuntur cogitationes, quae impediuntur visu, impediuntur auditu, odore, tactu, sapore.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:2)
Saltatrices tonsae, et crispantes pueri coma, epulantium cruditas, edentium ructus, ebriorum sitis, hesterna crapula, hodierna temulentia, repleta vomitu bibentium pocula majore odore ebrietatis, quam si recentia tantum vina flagrarent.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:31)
Nec verearis ne in convivio Ecclesiae aut grati odores tibi, aut dulces cibi, aut diversi potus, aut convivae nobiles desint, aut decentes ministri.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:12)
Odore aspersus, non fructu expletur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:11)
ut vitae hujus odorem magis quam fructum referret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:3)
II, 4), qualis est apostolicae forma sententiae, amictum sapientiae atque pietatis omni pretiosiorem auro refulgens, tunc chorum prudentiae, temperantiae, fortitudinis, ac justitiae suscipiens quae flagrabant odorem disciplinarum, incutiens reverentiam, infundens gratiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:5)
significantes fermentum illud quod abscondit mulier illa Evangelica (Luc.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION