라틴어 문장 검색

I. OECOLOGIA AMBITALIS, OECONOMICA ET SOCIALIS
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 181:1)
141. Ceterum, oeconomica progressio efficit ut automatismi et homogeneae rationes inducantur, ut processus simpliciores fiant atque sumptus minuantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 185:1)
Hanc ob rem necessaria est oecologia oeconomica, apta ad realitatem ampliore modo considerandam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 185:2)
Eodem tamen tempore hodierna fit impellens necessitas humanismi qui varias vocat scientias, etiam illas oeconomicas, ad visionem magis integram magisque completivam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 185:4)
Iis revera terra non est bonum oeconomicum, sed donum Dei et avorum qui in ea requiescunt, locum sacrum quocum oportet una simul agere ut eorum identitas ac bona alantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 191:3)
Difficultates oeconomicae internationales acriter demonstraverunt nocivos effectus quos secum fert ignoratio finis communis, a quo excludi nequeunt illi qui post nos sunt venturi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 207:2)
I. DE AMBITU DIALOGUS APUD INTERNATIONALEM REM POLITICAM
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 214:1)
Res politica et industria machinalis segniter se gerunt et procul omnino a mundanis provocationibus solvendis absunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 216:5)
Nihilominus, summae orbis de ambitu potestates postremis temporibus optatibus non steterunt, quia, nulla habita politica deliberatione, de toto ambitu graviter efficaciterque non consenserunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 217:4)
Quaedam consilia Declarationis Holmiensis (anno MCMLXXII) commemorans, inter alia statuit internationalem cooperationem ad oecosystema totius terrae colendum, obligationem contaminantium id oeconomice sustinendi, officium impactionem ambitalem in unoquoque opere vel proposito ponderandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 218:3)
Quandoquidem climatis mutationis instantes effectus perdiu percipientur, quamvis nunc quaedam severa consilia suscipiantur, nonnullae Nationes, inopia laborantes, adiumento indigent ut ad instantes effectus se accommodent, qui rem earum oeconomicam attingunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 221:5)
ut rerum natura servetur atque migrantium turmae ordinentur, oportet vera Auctoritas politica mundialis adsit, quae a Decessore Nostro beato Ioanne XXIII est iam adumbrata”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 226:9)
II. DE NOVIS POLITICIS REBUS NATIONALIBUS LOCALIBUSQUE DIALOGUS
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 227:1)
At politica et institutionalis structura non modo datur ut malae actiones vitentur, verum etiam ut bonae actiones iuventur, ingenium concitetur ad novas vias reperiendas, ad personalia communiaque incepta suscipienda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 229:6)
178. Rei politicae calamitas, proximis effectibus nitentis, populis immodice consumentibus fultae, secum fert ut pusillum temporis oporteat incrementum afferatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 230:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION