라틴어 문장 검색

Cuilibet ipse pari contempseris ut sociari.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 95:21)
Inimici namque mei cum magno excessu ac scelereprædicta hæc facientes omne periculum contempserunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 246:4)
Me etenim dilexit iuvenis quidam, sed castitatis amore eum contempsi, et simili modo ei contigit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:39)
et ideo quod rex jubet, deserere non possumus et contemnere.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 5:17)
, 4), o homo, divinae bonitatis et patientiae thesauros contemnere;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 5:14)
Quoties parata praeda et cibo obvio famem perpeti malunt, dum offensam magistri verentur?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:13)
Denique ubi celer proventus est, si devotio moretur, offensa contrahitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:7)
quia saepe ab alienigenis Dei jussu excitatis propter divinae majestatis offensam subjectus factus est populus Judaeorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 4:19)
sed ideo haec leguntur, ut exprimatur peccatorum nostrorum acerbitas, quae divinam meruerit offensam;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:12)
nisi immanibus delictis esset offensus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:23)
virtus autem prima statim specie visionis offensa regredi festinavit ad mentem animamque justi, quod illic diversorium sibi tutissimum sit locatum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:11)
Sed hoc alta potius interpretatione collegit, quia Dominus Deus noster quamvis acerbis iniquitatis nostrae offensus esset erroribus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 4:1)
Et ideo diligentius considerandum, ne vel sermone, vel opere contrahamus offensam;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 5:7)
neque mortem ipsi vehementius pertimescamus, cum sciamus necati hominis innocentis apud Deum nullum esse contemptum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 8:3)
Utque aegrum corpus quassari etiam levibus solet offensis, ita animus eius angustus et tener, quicquid increpuisset, ad salutis suae dispendium existimans factum aut cogitatum, insontium caedibus fecit victoriam luctuosam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION