라틴어 문장 검색

Domitiani vero natura praeceps in iram, et quo obscurior, eo inrevocabilior, moderatione tamen prudentiaque Agricolae leniebatur, quia non contumacia neque inani iactatione libertatis famam fatumque provocabat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 42장 4:2)
omisisset offensas an distulisset brevitate imperii in incerto fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 47장4)
igitur Sequanis Aeduisque ac deinde, prout opulentia civitatibus erat, infensi expugnationes urbium, populationes agrorum, raptus penatium hauserunt animo, super avaritiam et adrogantiam, praecipua validiorum vitia, contumacia Gallorum inritati, qui remissam sibi a Galba quartam tributorum partem et publice donatos in ignominiam exercitus iactabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장11)
sin rediret, offensam haud dubiam victoris, set incerta adhuc victoria et concedente in partis patre filium excusatum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 1장7)
sin Vespasianus rem publicam susciperet, obliviscendum offensarum de bello agitantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 1장8)
et Valerium Marinum destinatum a Galba consulem distulit, nulla offensa, sed mitem et iniuriam segniter laturum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 71장5)
illi per fastidium et contumacia hebescunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 77장12)
simul ipsum Vitellium, subitis offensis aut intempestivis blanditiis mutabilem, contemnebant metuebantque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 92장6)
ubi asperatum Vitellium et posse Blaesum perverti satis patuit iis qui principum offensas acriter speculantur, datae L. Vitellio delationis partes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장6)
relictae simul e victricibus legiones, neque quiescentibus graves et adversus contumaciam validae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 63장5)
unde, quamquam manente in speciem concordia, offensarum operta metuebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장4)
Isdem diebus Lucilius Bassus cum expedito equite ad componendam Campaniam mittitur, discordibus municipiorum animis magis inter semet quam contumacia adversus principem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장1)
isque praecipuus illi dies magnae offensae initium et magnae gloriae fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장14)
sed civitas rimandis offensis sagax verterat se transtuleratque:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장3)
moneant vos utriusque fortunae documenta ne contumaciam cum pernicie quam obsequium cum securitate malitis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 74장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION