라틴어 문장 검색

ubi enim propellere membra, corripere ex somno corpus mutareque vultum atque hominem totum regere ac versare videtur, quorum nil fieri sine tactu posse videmus nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst corporea natura animum constare animamque?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:11)
si non omnimodis, at magna parte animai privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:7)
corpoream quoque enim [vocem] constare fatendumst et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:3)
haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent corporeis e principiis, ut laedere possint.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:6)
ergo corpoream vocem constare necessest, multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:8)
namque ita multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri omnimodisque coire atque omnia pertemptare, quae cumque inter se possint congressa creare, ut non sit mirum, si in talis disposituras deciderunt quoque et in talis venere meatus, qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 5:18)
sed quia multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri omnimodisque coire atque omnia pertemptare, quae cumque inter se possent congressa creare, propterea fit uti magnum volgata per aevom omnigenus coetus et motus experiundo tandem conveniant ea quae coniecta repente magnarum rerum fiunt exordia saepe, terrai maris et caeli generisque animantum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 16:3)
corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una labitur omnimodis occursans officiensque, nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:5)
nec tamen omnimodis poterat concordia gigni, sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 35:4)
Septem, inquit, corporei motus sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 3:2)
Hi aut corporei sunt aut circa corpus, solisque sunt caducis corporibus familiares.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 16:3)
Cum igitur et ratio corporeae fabricae et testium nobilis auctoritas astipuletur Platoni, nonne quisquis contra sentit insanit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 24:1)
et est species corporea, quae non potest tangi, sicut ventus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6549)
sane sciendum Lucretium et alios physicos dicere aerem corporeum esse, unde et aves sustinet;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2394)
unde est 'nec funditus omnes corporeae excedunt pestes'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7365)

SEARCH

MENU NAVIGATION