-
Similiter et ex omnimoda experientia, primum inventio causarum et axiomatum verorum elicienda est:
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:10)
-
Atque haec ipsa nihilominus pro magna scientiarum matre haberi debet.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:3)
-
Sed contra homines docti (supini sane et faciles) rumores quosdam experientiae, et quasi famas et auras ejus, ad philosophiam suam vel constituendam vel confirmandam exceperunt, atque illis nihilominus pondus legitimi testimonii attribuerunt.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:3)
-
esse quoddam fili genus inventum ad vestium et supellectilis usum, quod filum linteum aut laneum tenuitate, et nihilominus tenacitate, ac etiam splendore et mollitie, longe superaret;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 262:2)
-
Et nihilominus homines, non advertentes literarum modulos difficilius scilicet collocari quam literae per motum manus scribantur, sed hoc interesse, quod literarum moduli semel collocati infinitis impressionibus, literae autem per manum exaratae unicae tantum scriptioni, sufficiant;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 266:3)
-
et nihilominus ipsa visio lucis res praestantior est et pulchrior, quam multiplex ejus usus:
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 327:4)
-
a quibus nihilominus per angustias praecepti excludetur, nec fructum capiet.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 11:8)
-
Et similiter, essentia tangibilis (quae non pauciores recipit differentias, quam spiritus) atque ejus villi, et fibrae, et omnimoda textura;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 26:11)
-
cui tantum conceditur, procedere primo per negativas, et postremo loco desinere in affirmativas, post omnimodam exclusionem.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:10)
-
Nos enim, quum de formis loquimur, nil aliud intelligimus quam leges illas et determinationes actus puri, quae naturam aliquam simplicem ordinant et constituunt, ut calorem, lumen, pondus, in omnimoda materia et subjecto susceptibili.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 192:2)
-
Sed nihilominus quandoque perspicuitatis causa, et ut usus tabularum clarius demonstretur, exclusivam duplicamus aut repetimus.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 195:4)
-
Attamen licet non multum promoveant ad inveniendas formas, nihilominus magna cum utilitate revelant partium universi fabricam, et in membris ejus exercent veluti anatomiam quandam;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:6)
-
Et nihilominus, etiam particulares illae propositiones comparatae et collatae cum universalibus multum juvant;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:11)
-
Quod si inveniatur aliquod corpus densum et solidum, quod nihilominus non feratur ad terram, confunditur hujusmodi divisio.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:9)
-
Fieri enim potest, quod sit motus aquarum in progressu, et nihilominus inundet adversa littora ejusdem alvei simul;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:9)