라틴어 문장 검색

Non minus tamen aut Filium aut Spiritum sanctum omnipotentem praedicamus quam Patrem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:5)
Ut enim beatus meminit Augustinus, non propter aliud omnipotens dicitur Deus, nisi quia quidquid vult potest efficere, ut non scilicet in aliquo efficiendo ullum ejus voluntati impedimentum obsistat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:6)
Unde et merito in his quae facere Deum exoramus, commemorationem facimus Trinitatis dicentes:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:8)
In nomine sanctae et individuae Trinitatis, vel, In nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti, ut sicut trium personarum est indivisa operatio, ita et eorum sit inseparabilis invocatio:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:9)
At vero cum unaquaeque trium personarum inde omnipotens dicatur, quod quidquid earum quaecunque velit efficere possit complere, non tamen necesse est eodem modo se penitus habere unam quo alteram, cum in suis proprietatibus diversae sint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:14)
Quidquid itaque una persona facere potest, et alia potest, et ideo unaquaeque omnipotens dicitur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:16)
hoc est non ab alio, caeteras vero duas in Trinitate personas ab ipso necesse sit esse, nec per se habeant subsistere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 14:2)
XIII. Primum ipsa legis exordia occurrant, ubi legislator Moyses fidem Catholicam de unitate pariter et Trinitate tanquam omnium bonorum fundamentum anteponit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:1)
Pro eo quod apud nos dicitur Deus, Hebraica veritas habet, Eloim, quod est plurale hujus singularis, quod est El. Quare ergo non dictum est El, quod est Deus, sed Eloim, quod apud Hebraeos dii sive judices interpretatur, nisi hoc ad multitudinem personarum accommodetur, ut videlicet eo modo insinuetur pluralitas in Deo, quomodo et Trinitas;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:4)
Tale est ergo Eloim creavit, ac si diceretur, Trinitas personarum divinarum creavit, id est cooperata est. Ubi et statim in sequentibus distinctionem personarum annectit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:9)
Quid etiam apertius ad documentum Trinitatis esse potest, quam illud quod postea in creatione hominis subjungitur, dicente Domino:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:26)
Faciamus, nisi ut cooperatio totius Trinitatis exprimatur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:28)
Bene autem ad imaginem, et similitudinem Trinitatis, hoc est ad expressam similitudinem quamdam trium personarum, homo fieri dicitur, qui et Patrem per potestatem, quam in caeteras creaturas accepit, imitatur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 21:1)
Ait, inquam, distinctionem Trinitatis patenter insinuans:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:6)
Qui et alibi unitatem pariter cum Trinitate insinuat dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION