라틴어 문장 검색

Eo, inquit, tempore nonnulli sibyllam Erithream vaticinatam ferunt, quam quidam magis credunt esse Cumanam, et sunt ejus XXVIII versus, qui (sicut eos quidam Latinis versibus est interpretatus) hoc continent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 61:11)
" Absit, inquit, [Anmerkung] ut de ore Christiani sonet Jupiter omnipotens, et me Hercule, me Castor, et caetera magis portenta quam numina.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:10)
Ipse etenim Omnipotens est sapiens sive benignus et e contrario, sed non ipse Pater est Filius, scilicet sui, vel est Spiritus sanctus, cum ipse videlicet Pater non procedat ex Patre, hoc est ex seipso, vel Filio, sicut et Spiritus ex Patre procedit sive Filio;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:15)
Quod vero omnibus aliis praecellit, unum profecto et unicum esse convenit, et quod in se perfectum esse conceditur, atque ad omnia quae facienda sunt ex propria voluntate per se sufficiens, ex quo et omnipotens dicitur, cum pars aliquod bonum habere non potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:16)
IV. Quaerendum itaque primo videtur quomodo vere dicatur omnipotens, si non possit omnia efficere, aut quomodo omnia possit, si quaedam non possumus quae ipse non possit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:1)
Neque enim ob aliud veraciter vocatur omnipotens, nisi quoniam quidquid vult, potest;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:21)
nec voluntate cujuspiam creaturae, voluntatis omnipotentis impeditur effectus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:22)
Omnipotens vero est, non quod possit omnia facere, sed quia potest efficere quidquid vult, ita ut nil valeat resistere ejus voluntati, quin compleatur, vel aliquomodo impedire eam. Joannes Chrysostomus homilia 28, de expositione Symboli, quae sic incipit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:25)
"Credo in Deum Patrem omnipotentem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:27)
" Omnipotens dicitur, quia posse illius non potest inveniri non posse, dicente Propheta:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:28)
) Unde et beatus meminit Augustinus, omnipotens Deus, non quia omnia potest, sed quia quaecunque vult potest, nec ullatenus voluntatis ejus praepediri potest effectus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:8)
Praeterea cum dicunt inde eum omnipotentem dici, quia quidquid vult potest, manifeste ita ejus potestatem et voluntatem consociant, ut ubi deest ejus velle, desit et posse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:11)
At fortassis, inquies, quod, si eo tempore quo aliud facit, illud facere possit, et non videlicet in alio tempore, constat eum uno tempore posse quod alio non potest, nec semper eum aequaliter posse omnia, nec semper aequaliter omnipotentem permanere;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 21:1)
Sed si diligenter attendamus, semper aeque omnipotens est, et nullo tempore habet aliquam potentiam quam semper non habeat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 21:3)
Omnipotens rerum arbiter testis assistit, quod me seu vivum seu mortuum nullus separabit a caritate Christi, cuius in confessione baptismatis suscepi anulum fidei, abrenuntiato Satana et omnibus pompis eius.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION