라틴어 문장 검색

nam neque de monimentis meis ab iis adiutus es, a quibus debuisti, neque de vi nefaria, qua cum fratre eram domo expulsus, neque hercule in iis ipsis rebus, quae quamquam erant mihi propter rei familiaris naufragia necessariae, tamen a me minimi putabantur, in meis damnis ex auctoritate senatus sarciendis eam voluntatem, quam exspectaram, praestiterunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 6:2)
quod cum ita sit, perficiam profecto, ut longi temporis usuram, qua caruimus intermissa nostra consuetudine, et gratia et crebritate et magnitudine officiorum meorum sarciam, idque me, quoniam tu ita vis, puto non invita Minerva esse facturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 1 1:8)
quorum quidem omnia commoda omnesque facultates, quibus et sacra conficere et sarta tecta aedium sacrarum locorumque communium tueri possint, consistunt in iis vectigalibus, quae habent in provincia Gallia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 11 1:2)
quae cum ita sint, si ullam in amicitia mea spem habes, si ea, quae in me officia et studia Brundisi, contulisti, vis mihi etiam gratiora efficere (quamquam sunt gratissima), si me a tuis omnibus amari vides, hoc mihi da atque largire, ut M'. Curium 'sartum et tectum,' ut aiunt, ab omnique incommodo, des trimento, molestia sincerum integrumque conserves.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 50 2:1)
itaque primum tibi ago gratias quod me omni molestia liberas, deinde impudentia prosequor, sed idem sarciam te enim semper sic colam et tuebor ut quem diligentissime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 626)
Onustus qui sacrilegio cum discederet, Repente vocem sancta misit Religio:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Fur et lucerna.2)
Habebis hanc interim epistulam ut πρόδρομον, exspectabis orationem plenam onustamque.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 23:1)
"date hunc, revulsis qui medetur ossibus aut fracta nodis sarciens conpaginat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1376)
Hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum, accipies secura;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 19:9)
Quo magis exhaustae fuerint, hoc acrius omnes incumbent generis lapsi sarcire ruinas complebuntque foros et floribus horrea texent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 11:6)
an male sarta gratia nequiquam coit et rescinditur?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 318)
"tam teneor dono, quam si dimittar onustus."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 711)
esto beata, funus atque imagines ducant triumphales tuom nec sit marita, quae rotundioribus onusta bacis ambulet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 83)
ut, si reticulum panis venalis inter onusto forte vehas umero, nihilo plus accipias quam qui nil portarit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.29)
quin corpus onustum hesternis vitiis animum quoque praegravat una atque adfigit humo divinae particulam aurae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION