라틴어 문장 검색

Itaque si palus in aliqua parte subsidens restagnat, sulcis derivanda est, quippe aquarum abundantia atque penuria graminibus aeque est exitio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 16장 5:2)
Melior est nigrior abundantia vini, sed haec sapore pretiosior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 23:2)
ut tres Helvenacae, quarum duae maiores nequaquam minori bonitate et abundantia musti pares habentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 25:2)
ubi nihil erit aut non multum quod proritet, feracitatem potius sequemur, quae non eadem portione vincitur pretio quam vincit abundantia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 31:4)
Nam nec quisquam nobis facile crediderit tantam in agellis esse nostris abundantiam vini quantam tu, Silvine, novisti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 14:2)
Perticarum iugum fortius minusque operosum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 1:1)
nam interdum priusquam enascatur, aut siccitatibus nux inarescit, aut aquarum abundantia putrescit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 3:3)
sic et ipsae valebunt, et pueri abundantia lactis confirmabuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 2:3)
Gregibus autem spatiosa et palustria montana pascua eligenda sunt, rigua nec unquam siccanea,vacuaque magis quam stirpibus impedita frequentibus,mollibus potius quam proceris herbis abundantia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 2:1)
Tum etiam casei lactisque abundantia non solum agrestes saturat, sed etiam elegantium mensas iucundis et numerosis dapibus exornat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 1:3)
Nam illud, quod priore libro docuimus, ut admissarii dexter vel etiam sinister vinculo testiculos obligetur, in magnis gregibus operosum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 12:3)
Tum super lactis abundantiam samera, vel cytisus, aut hedera praebenda, vel etiam cacumina lentisci, aliaeque tenues frondes obiciendae sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 7:4)
Attamen quia id facere gregibus amplis videtur operosum, commodissimum est haras ita fabricare, ut limen earum in tantam altitudinem consurgat, quantam possit nutrix evadere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 13:1)
nam coepto apud Fidenam amphitheatro Atilius quidam libertini generis, quo spectaculum gladiatorum celebraret, neque fundamenta per solidum subdidit neque firmis nexibus ligneam compagem superstruxit, ut qui non abundantia pecuniae nec municipali ambitione sed in sordidam mercedem id negotium quaesivisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장3)
ullane tanta ingentium opum ac magnae potentiae voluptas quam spectare homines veteres et senes et totius orbis gratia subnixos in summa rerum omnium abundantia confitentis, id quod optimum sit se non habere?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION