라틴어 문장 검색

Si ad opinionem nunquam dives erit, dives erit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 45:32)
ex quo nascunturinnumerabilia peccata, cum homines inflati opinionibus turpiter irridenturet in maximis versantur erroribus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 118:7)
Nihil enim est fortuna, nisi secundum opinionem vulgi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 235:30)
"Bona opinio homini tutior est pecunia;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 313:22)
Nam in negotionobis proposito statim recurrere debemus ad Deum et ad conscientiam nostram,et ad modum galli qui cum cantat cum alis ter se percutit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 20:3)
Sed si motusnostri animi in aliquo sint turbati vel odio vel precibus vel timore velinvidia vel aliquo denique excessu prædicto, a nostro animo penitusrepellere debemus, Deum et conscientiam præ oculis habentes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 20:4)
Sed iuvenis quae insua versabantur conscientia minime detegere volebat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:13)
Coniecturatio autem, cum sit ex signis mutabilibus, generat habitum minoris certitudinis, quam sit scientia vel opinio.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 10:6)
Aegyptiorum enim philosophorum haec fuit opinio, quod intellectuales animae in stellis a deo deorum factae, terreno affectu, quo aliquando afficiuntur, gravantur et illa gravitate deprimuntur ad corpora generabilia et corruptibilia et eodem depuratae per cultum pietatis et iustitiae recipiuntur ad stellas compares.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:2)
Haeretici autem ab hac opinione occasionem erroris sumentes, dixerunt animas omnes in caelo cum angelis factas propter peccatum, quod ibi commiserunt, in corpora ista terrena esse detrusas, ut hic purificatae iterum ad caelestes sedes recipiantur, et hoc esse quod dicit David (PS. CXLI, 8):
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:7)
Est etiam sermo suasorius, dulcis ut mel, et tamen peccatoris conscientiam in ipsa suavitate compungens.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:16)
Laqueus est etiam sermo meretricis, qui obdulcat ad tempus fauces tuas, et postea exasperat eas amaritudine conscientiae peccatricis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 4:9)
atque in se intorqueant graviorem conscientiae sententiam, cum de aliorum peccatis judicant.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 5:12)
Nihil terroris habere ipsam mortem, sed opinionem de morte terrori esse;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 1:1)
quae quidem opinio ad vitam referenda est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION