라틴어 문장 검색

Nam postea quam imperio omnium gentium constituto diuturnitas pacis otium confirmavit, nemo fere laudis cupidus adulescens non sibi ad dicendum studio omni enitendum putavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 14:1)
Enitendum est ut ostendas in ea re, quam defendas, aut dignitatem esse aut utilitatem, eumque, cui concilies hunc amorem, significes nihil ad utilitatem suam rettulisse ac nihil omnino fecisse causa sua;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 207:1)
non quin enitendum sit in utroque, sed tamen multo est turpius oratori nocuisse videri causae quam non profuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 295:3)
C. Accepi ista didicique breviter non solum quem ad modum laudarem alterum, sed etiam quem ad modum eniterer, ut possem iure ipse laudari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 1:1)
Non igitur potestas est ex tempore, aut cum velis, opitulandi rei publicae, quamvis ea prematur periculis, nisi eo loco sis, ut tibi id facere liceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 16:5)
Ego autem, si [quo] modo consequi potuero, rationibus eisdem, quas ille vidit, non in umbra et imagine civitatis, sed in amplissima re publica enitar, ut cuiusque et boni publici et mali causam tamquam virgula videar attingere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 82:1)
Quae cum dixisset, Ego vero, inquam, Africane, siquidem bene meritis de patria quasi limes ad caeli aditum patet, quamquam a pueritia vestigiis ingressus patris et tuis decori vestro non defui, nunc tamen tanto praemio exposito enitar multo vigilantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 8 2:1)
Tu vero enitere et sic habeto, non esse te mortalem, sed corpus hoc;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 8 2:3)
nunc si me amas, si te a me amari scis, enitere per amicos, clientis, hospites, libertos denique ac servos tuos ut scida ne qua depereat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 20 12:4)
tu nunc omni amore enitere ut nos cura tua et prudentia iuves.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 15 8:1)
omnibus meis eorumque quos scio mihi non defuturos facultatibus (sed potero meis) enitendum mihi est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 22 6:2)
itaque solitudinem sequor et tamen, si qua me res isto adduxerit, enitar, si quo modo potero (potero autem), ut praeter te nemo dolorem meum sentiat, si ullo modo poterit, ne tu quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 23 2:6)
Faberiana modo res certa sit tuque enitare, quod facis, quod volumus consequemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 40 8:5)
sed, obsecro, enitamur ut aliquid ad id quod cupio excogitemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 42 4:2)
male mi sit si umquam quicquam tam enitar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 25 5:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION