라틴어 문장 검색

opitulante Domino victoriam obtinuerunt Franci, et Avari cum contumelia reversi sunt, fuga lapsi sine victoria.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 101:6)
Illis vero qui intra turrim erant acriter resistentibus, fit clamor multitudinis usque in caelum, episcopo desuper muro civitatis cum omnibus qui in civitate erant nimis flentibus, eo quod suis subvenire non possent, et quia nil aliud agere poterat, Christo eos commendabat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:6)
Episcopus vero corde confractus ex gravi damno Herkengero comiti litteras misit mandans, ut quantotius Germaniam peteret et Heinrico duci Austrasiorum expeteret, quo ei et populo Christiano subveniret.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 29:1)
Nam ferme octo mensibus, antequam imperator eis subveniret, diversis modis proeliatum est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:10)
tandem aliquando se quoque paterentur solitudini suae et aegritudini subuenire;
(아풀레이우스, 변명 68:14)
nec eo minus et leno periurus et amator feruidus et seruulus callidus et amica illudens et uxor inhibens et mater indulgens et patruus obiurgator et sodalis opitulator et miles proeliator, sed et parasiti edaces et parentes tenaces et meretrices procaces.
(아풀레이우스, 플로리다 16:10)
Asclepiades ille, inter praecipuos medicorum, si unum Hippocratem excipias, ceteris princeps, primus etiam uino repperit aegris opitulari, sed dando scilicet in tempore:
(아풀레이우스, 플로리다 19:1)
"Et subveni maturius:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 16:6)
Sed mihi sero quidem, serio tamen subvenit ad auxilium civile decurrere et interposito venerabilis principis nomine tot aerumnis me liberare:
(아풀레이우스, 변신, 3권 26:2)
"Tuis quidem lacrimosis precibus et commoveor et opitulari cupio;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:16)
"Quod sciam, soles praegnatibus periclitantibus ultro subvenire."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:27)
"Nepos namque meus et itineris huius suavis comes dum forte passerem incantantem saepiculae consectatur arripere, delapsus in proxumam foveam, quae fruticibus imis subpatet, in extremo iam vitae consistit periculo, quippe cum de fletu ac voce ipsius avum sibi saepicule clamitantis vivere illum quidem sentiam, sed per corporis, ut videtis, mei defectam valitudinem opitulari nequeam."
(아풀레이우스, 변신, 8권 8:2)
In quibus duobus bellis Christiani, divina opitulante misericordia, victoriam habuere.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 69 72:3)
Sed divina misericordia, quae semper innocentibus solet subvenire, impiam impiorum meditationem maxima ex parte frustrata est, quo non per omnia evenirent, sicut proposuerant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 96 101:8)
Quamvis mox ut audivimus te merito sublimatum, cum ipsa fama nondum certissima nobis esset, nihil aliud de animo tuo credidimus erga ecclesiam dei, cuius te veraciter filium esse gaudemus, quam quod tuis litteris mox aperuisti, tamen etiam illis lectis, quibus ultro dignatus es, etiam si pigri et cunctantes essemus, exhortationem benivolentissimam mittere, ut instruente humilitate nostra per religiosam oboedientiam tuam dominus, cuius munere talis es, ecclesiae suae iam iamque subveniat, maiore fiducia tibi scribimus, domine eximie et merito praestantissime multumque in Christi caritate honorande fili.
(아우구스티누스, 편지들, 25. (A. D. 408 Epist. XCVII) Domino Eximio et Merito Praestantissimo Multumque In Christi Caritate Honorando Filio Olympio Augustinus In Domino salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION