라틴어 문장 검색

Alia sunt quae sapientem feriunt, etiam si non pervertunt, ut dolor corporis et debilitas aut amicorum liberorumque amissio et patriae bello flagrantis calamitas.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 56:1)
Priami nepos Hectoreus et letum oppetat.
(세네카, Troades 383:1)
potius hic mortem oppetat.-
(세네카, Troades 670:1)
Si enim tanta vis hominum in aliquem orbis remoti sinum abrupissemus a vobis, suffudisset utique dominationem vestram tot' qualiumcumque civium amissio, immo etiam et ipsa destitutione punisset.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 6:2)
Lucretius, maior aetate ac dignitate, socer praeterea ipsius, agere varie rogando alternis suadendoque coepit, ut vinci se consensu civitatis pateretur, timens consul ne postmodum privato sibi eadem illa cum bonorum amissione additaque alia insuper ignominia acciderent, abdicavit se consulatu rebusque suis omnibus Lavinium translatis civitate cessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 22:3)
haec cum legatio renuntiaretur, tantus gemitus omnium subito exortus est tantaque maestitia incessit ut non gravius accepturi viderentur si nuntiaretur omnibus eo loco mortem oppetendam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 48:1)
vobis necesse est fortibus viris esse et omnibus inter victoriam mortemve certa desperatione abruptis aut vincere aut, si Fortuna dubitabit, in proelio potius quam in fuga mortem oppetere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 468:2)
ubi quisque mortem oppeteret, id referre, utrum in pugna et in acie, ubi Mars communis et victum saepe erigeret et adfligeret victorem, an postmodo, cremata et diruta urbe, ante ora captarum coniugum liberorumque, inter verbera et vincula, omnia foeda atque indigna passi exspirarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 295:2)
Libanvs Sicut tuom vis unicum gnatum tuae superesse vitae sospitem et superstitem, ita ted obtestor per senectutem tuam perque illam, quam tu metuis, uxorem tuam, si quid med erga hodie falsum dixeris, ut tibi superstes uxor aetatem siet atque illa viva vivos ut pestem oppetas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 11)
operta quae fuere aperta sunt, patent praestigiae, omnis res palam est, neque de hac re negotium est, quin male occidam oppetamque pestem eri vicem meamque.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 34)
ergo dicimus et oppetit et mortem oppetit, sicut et exspirat et animam exspirat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 963)
Alicuius culturae amissio gravis potest esse vel gravior quam ipsa amissio cuiusdam animalis vel plantae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 190:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION