라틴어 문장 검색

Te quoque Laurentes viderunt, Aeole, campi oppetere et late terram consternere tergo Occidis, Argivae quem non potuere phalanges sternere nec Priami regnorum eversor Achilles;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 22:8)
Vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem Murranum, quo non superat mihi carior alter, oppetere ingentem atque ingenti volnere victum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 25:17)
pars vero naturalis, cum est ad exercitationem dicendi tanto ceteris uberior, quanto maiore spiritu de divinis rebus quam humans eloquendum est, tum illam etiam moralem, sine qua nulla esse, ut docuimus, oratio potest, totam complectitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 72:3)
Quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis Contigit oppetere !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 8:2)
humare et igni tradere extremo volo, ego sum cremandus.
(세네카, Thyestes 1114:1)
Priami nepos Hectoreus et letum oppetat.
(세네카, Troades 383:1)
potius hic mortem oppetat.-
(세네카, Troades 670:1)
cui si longaevae minuisset fata senectae Gallicus Iliacis miles in aggeribus, non ille Antilochi vidisset corpus humari, diceret aut 'O mors, cur mihi sera venis?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 13b16)
et mater non iusta piae dare debita terrae nec pote cognatos inter humare rogos, sed tua nunc volucres astant super ossa marinae, nunc tibi pro tumulo Carpathium omne marest.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 724)
me tegat arborea devia terra coma, aut humer ignotae cumulis vallatus harenae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1618)
Cynthia namque meo uisa est incumbere fulcro, murmur ad extremae nuper humata uiae, cum mihi somnus ab exsequiis penderet amoris, et quererer lecti frigida regna mei.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 73)
seu mage funeribus mentem distractus humandis, livida defuncti si pauperis ossa virescant, infastiditum fers ipse ad busta cadaver;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum34)
siquidem quos humari nox succincta prohibuerat decervicatis liquere cadaveribus, tamquam minoris indicii foret quam villis 2 agnosci crinitum dimisisse truncatum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 7:4)
sed tamen 1 tellus, humatis quae superducitur, redierat in pristinam distenta planitiem pondere nivali seu diuturno imbrium fluxu sidentibus acervis:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 1:5)
mens et gloria non queunt humari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 6:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION