라틴어 문장 검색

Dispositis ibi praesidiis hora noctis circiter decima silvestribus angustisque itineribus frumentum importare in oppidum instituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 36장3)
Quorum etsi paucitatem contemnebat, tamen pertinaciam magna poena esse adficiendam iudicabat, ne universa Gallia non sibi vires defuisse ad resistendum Romanis, sed constantiam putaret, neve hoc exemplo ceterae civitates locorum opportunitate fretae se vindicarent in libertatem,
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 40장2)
id enim accidit non palmitis ingenita fertilitate, sed loci opportunitate, quia reliquas trunci partes umor omnis et alimentum quod a solo ministratur, transcurrit, dum ad ultimum perveniat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 1:5)
adnotabant periti non alium ducem opportunitates locorum sapientius legisse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 2:1)
Tu vero felix, Agricola, non vitae tantum claritate, sed etiam opportunitate mortis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 3:1)
igitur numero colonorum, opportunitate fluminum, ubere agri, adnexu conubiisque gentium adolevit floruitque, bellis externis intacta, civilibus infelix.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 34장4)
Socero igitur generoque suffragantibus ex omni prouinciarum copia Gallias potissimum elegit, cuius emolumento et oportunitate idonea sit materia triumphorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 22장 1:1)
cui gloriae amplior adhuc ex oportunitate cumulus accessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 17장 1:1)
Quippe cum Asiam ingenti velocitate percucurrisset, circa muros unius urbis haerebat tot maximarum rerum opportunitate dimissa.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 4:1)
Invehebatur tum opportunitate mira triremis e classe Alexandri in eam ipsam, quae quinqueremi inminebat, tanta vi, ut Tyrius gubernator in mare excuteretur e puppi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 11:2)
Cum deinceps Menon in Thraciam ah Alexandro missus barbaros ad defectionem inpulisset atque Antipater ad eam conprimendam exercitum ex Macedonia in Thraciam duxisset, opportunitate temporis strenue usi Lacedaemonii totam Peloponnesum paucis urbibus exceptis ad suas partes traxerunt confectoque exercitu viginti milium peditum cum duobus milibus equitum Agidi summam imperii detulerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:14)
igitur ut a custodia huius opportunitatis oculos hosfium averteret, Ptolomaeum omnibus turmis obequitare iussit procul insula et subinde Indos clamore terrere, quasi flumen transnaturus foret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 22:1)
sed importatum per verba longe est ab eis, quemadmodum tota die logici nostri faciunt de quibusdam propositionibus, que ad exemplum logicalibus interseruntur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:8)
Hiis itaque prenotatis, ad id quod superius dicebatur dico per interemptionem illius dicti quo dicunt illa duo luminaria typice importare duo hec regimina:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:35)
Dicunt enim illos duos gladios, quos assignavit Petrus, duo prefata regimina importare:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION