라틴어 문장 검색

additis igitur ad copias duabus legionibus, octo alis, cohortibus decem, atque inter legatos maiore filio assumpto, ut primum prouinciam attigit, proximas quoque conuertit in se, correcta statim castrorum disciplina, unoque et altero proelio tam constanter inito, ut in oppugnatione castelli lapidis ictum genu scutoque sagittas aliquot exceperit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 4장 6:1)
Unci quoque et falces ex isdem asseribus dependentes aut propugnatores aut ipsa navigia lacerabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 29:1)
Circumire deinde et currus et propugnatores praecipitare coeperunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 17:3)
Ad ea visenda rex nondum obducta vulneri cicatrice processit laudatisque militibus admoveri machinas iussit, e quibus ingens vis telorum in propugnatores effusa est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 36:3)
Tandem Peucestes per aliam oppidi partem deturbatis propugnatoribus muri vestigia persequens regis supervenit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 15:1)
Sub mensis Decembris finem, anno supra dicto, ad expugnationem, prima luce, exercitum duxit, utque aemulationem copiis provincialibus injiceret, oppugnatio duplex erat, quarum una, a militibus Novanglicis, Arnoldii ductu, altera a copiis NeoEboracensibus, quas fortissimus Montgomerius ducebat ipse, facta.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.58)
Inter largissimum nivis imbrem ad oppugnationem processit primis claustris captis, in hostes cum copiis irruit, pugnamque cominus conserere maturavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.60)
Annus, etiam, messes largas, frugesque amplas, libertatis propugnatoribus invidebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.30)
locoque illo perbrevi munimentis et praesidio firmo ab omni impetu hostili tuto facto, Clintonius, dux Britannus, ab oppugnatione destitit, et ad Rempublicam Connecticutensem iter intendere constituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.52)
Militem et propugnatorem libertatis haberi tantummodo volebat;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.132)
Americani omnes hunc tam clarum propugnatorem et defensorem libertatis videre vehementissime cupiunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.138)
Est autem carmen huiusmodi quo di evocantur, cum oppugnatione civitas cingitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 7:1)
398 Caesar in Hispaniam proficiscens, Trebonio mandat oppugnationem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권18)
phoebe graves Troiae semper miserate labores secundum Homerum, qui eum dicit semper Troiae propugnatorem fuisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 561)
obsedere apicem verbum oppugnationis est 'obsedere', quo usus est signate propter bellum futurum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 661)

SEARCH

MENU NAVIGATION