라틴어 문장 검색

vereque inchoante imperator Noviomagum profectus transacto ibi quadragesimali ieiunio, celebrato etiam sancto pascha iterum Aquas regressus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 808 183:3)
regressusque domum cum ingenti praeda accepto iterum a Saxonibus validiori auxilio Smeldingorum maximam civitatem expugnat atque his successibus omnes, qui ab eo defecerant, ad suam societatem reverti coegit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 192:8)
Iterumque conventus mense Iulio apud Ingilunheim palatium habitus et exercitus de Italia in Pannoniam propter Liudewiti rebellionem missus, qui rebus parum prospere gestis infecto pene negotio regressus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 253:1)
inde Papiam regressus mense Iunio ad imperatorem venit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 287:2)
Cum quibus et Ebo Remorum archiepiscopus, qui consilio imperatoris et auctoritate Romani pontificis praedicandi gratia ad terminos Danorum accesserat et aestate praeterita multos ex eis ad fidem venientes baptizaverat, regressus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 294:3)
Nam et illuc legatos Michahelis imperatoris, qui ad eum mittebantur, sibi occurrere iussit, cum quibus et Fortunatus patriarcha Veneticorum regressus ad eius venit praesentiam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 299:1)
Nam sic illo reverti statuit, habiturus ibi conventum, quod de Brittania regressus eo se tempore ibidem habere velle optimatibus indicaverat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 305:3)
Dimissoque conventu in Vosegum ad Rumerici montem venandi gratia profectus filium suum Hlotharium ex Italia regressum ibique ad se venientem suscepit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 308:1)
cum quibus cum de tuendis contra Sarracenos occidentalium partium finibus esset tractatum atque dispositum, Pippinus in Aquitaniam regressus aestatem in deputato sibi loco transegit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 311:3)
Hac Nortmanni patrata victoria valde elati Parisius adeunt turremque statim aggressi valide obpugnant, et quia necdum perfecte firmata fuerat, eam se capi sine mora existimant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:1)
Anteque auroram surgentes cum omni multitudine ad ipsam accurrerunt turrim eamque vallantes, ne adiutorium e civitate illis superveniret, obpugnare coeperunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:5)
Post haec non cessant obpugnare civitatem.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:9)
Nortmanni tamen cotidie, non cessant obpugnare civitatem, et ex utraque parte multi interficiuntur, pluresque vulneribus debilitantur, escae etiam coeperunt minui in civitate.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 29:9)
Dehinc regressus ipsam civitatem de eius absentia nimis repperit merentem;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:3)
et nuntiis intercurrentibus munerati ab eo, regressi a Parisius relictoque Sequanam, per mare navale iter atque per terram pedestre et equestre agentes, in territorio Constantiae civitatis circa castrum Sancti Lauti sedem sibi faciunt ipsumque castrum oppugnare non cessant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIIII 41:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION