라틴어 문장 검색

Si rapta est, cur optionem recusas?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.29)
sed, ut chirographo facto docetur, cauta centesima est faeneratori, quae per bilustre producta tempus modum sortis ad duplum adduxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 1:4)
Colat alius deum, alius Iovem, alius ad caelum manus supplices tendat, alius ad aram Fidei, alius, si hoc putatis, nubes numeret orans, alius lacunaria, alius suam animam deo suo voveat, alius hirci, videte enim ne et hoc ad inreligiositatis elogium concurrat, adimere libertatem religionis et interdicere optionem divinitatis, ut non liceat mihi colere quem velim, sed cogar colere quem nolim.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 5:1)
Sed quia illi postmodum data sibi optione magis loco cedere, quam suam mutare consuetudinem uolebant, dedit eum illi, qui dignam loco et doctrinam haberet, et uitam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 1:13)
Uerum quia illi postmodum optione data maluerunt loco cedere, quam pascha catholicum, ceterosque ritus canonicos iuxta Romanae et apostolicae ecclesiae consuetudinem recipere, dedit hoc illi, quem melioribus inbutum disciplinis ac moribus uidit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 3:12)
M. Furium Camillum in L. Furio, qui contempta sua senectute et auctoritate foedissimo cum eventu pugnasset, non solum in praesentia moderatum irae esse, ne quid de collega secus populo aut senatui scriberet, sed cum revertisset, potissimum ex tribunis consularibus habuisse quem ex collegis optione ab senatu data socium sibi imperii deligeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 473:1)
nam cum extra sortem conlegae optionem dari provinciae fuerit, quanto maiorem iniuriam, immo contumeliam esse, sortem suam ad eum transferri?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 420:2)
propensius cumulatiusque, si quo possit, prout eius merita sint, senatum facturum, ad ea rex, si ab aliis sibi praemiorum optio deferretur, libenter, data modo facultate consulendi senatum Romanum, consilio amplissimi ordinis usurum fuisse, ne quid aut immoderate cupisse aut petisse parum modeste videri posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 597:2)
utique Hispalae datio, deminutio, gentis enuptio, tutoris optio item esset, quasi ei vir testamento dedisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 204:1)
tertia pars, optima eadem et prudentissima, si utique optio domini potioris daretur, sub Romanis quam sub rege malebat esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 317:1)
Tibi optionem sumito Leonidam, fabricare quidvis, quidvis comminiscere:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 1114)
Vir me habet pessumis despicatam modis, nec mihi ius meum optinendi optio est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 229)
optio haec tua est:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 427)
Quid ad illas artis optassis, si optio eveniat tibi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 184)
si mage exigere occupias, duarum rerum exoritur optio:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 362)

SEARCH

MENU NAVIGATION