라틴어 문장 검색

sunt enim pleraque apta huius ipsius oratoris de quo loquor parsimoniae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 2:1)
non intellegunt homines quam magnum vectigal sit parsimonia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 3:2)
civitates quaedam universae more doctae parsimonia delectantur, ut de Lacedaemoniis paulo ante diximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 99:1)
Tanta erat parsimonia temporis.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 13:1)
omnia sunt hominum tenui pendentia filo, et subito casu quae valuere, ruunt, divitis audita est cui non opulentia Croesi?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 323)
Eodem autem tempore, intra Nationum et locorum fines multa usque sunt facienda, exempli gratia, energeticae parsimoniae genera promovenda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 232:3)
haec opulentia Christicolis servit et omnia subpeditat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum14)
O Nazarene, lux Bethlem, verbum Patris, quem partus alvi virginalis protulit, adesto castis, Christe, parsimoniis, festumque nostrum rex serenus aspice, ieiuniorum dum litamus victimam.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium1)
omnia quae tempus peragit quaeque exitus aufert vilia sunt brevitate sui, nec digna perenni largitore, cui propria est opulentia numquam desinere idque homini dare quod non desinat umquam.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 238)
inplentur nimio micarum fragmine corbes bis seni, aeternae tanta est opulentia mensae.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Quinque panes et duo pisces2)
hoc sese ostentans habitu ventosa virago inter utramque aciem supereminet et phaleratum circumflectit equum, vultuque et voce minatur adversum spectans cuneum, quem milite raro et paupertinis ad bella coegerat armis Mens Humilis, regina quidem, sed egens alieni auxilii proprio nec sat confisa paratu, Spem sibi collegam coniunxerat, edita cuius et suspensa ab humo est opulentia divite regno, ergo Humilem postquam male sana Superbia Mentem vilibus instructam nullo ostentamine telis aspicit, in vocem dictis se effundit amaris:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 149)
Vehemens in utramque partem, Menedeme, es nimis, Aut largitate nimia, aut parsimonia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 161)
Non vobis rege Latino divitis uber agri Troiaeve opulentia deerit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 13:6)
luxuria liberalitatis, avaritia parsimoniae, negligentia simplicitatis nomine lenietur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 166:2)
Sed postquam res eorum civibus, moribus, agris aucta, satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION