라틴어 문장 검색

In Gallia res novae, civitatumque foederatarum Americanarum ordinatio, eodem fere tempore fiebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.86)
Hoc mater audit et frater paratique sunt et precantur vos sibi dividere et privatam vestrae coniunctionis infamiam laudem facere communem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:13)
et aliis hoc adser­tionibus ab his probatum est qui rationem anni mensium dierumque et ordinationem a Caesare digestam plenius retulerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 50:3)
Haec fuit Romuli ordinatio, qui primum anni mensem genitori suo Marti dicavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 5:1)
Sequitur Iulius qui, cum secundum Romuli ordinationem Martio anni tenente principium Quintilis a numero vocaretur, nihilominus tamen etiam post praepositos a Numa Ianuarium ac Februarium retinuit nomen, cum non videretur iam quintus esse, sed septimus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 34:1)
Numae ordinationem finitimi mox secuti totidem diebus totidemque mensibus, ut Pompilio placuit, annum suum conputare coeperunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 4:1)
Ergo C. Caesar exordium novae ordinationis initurus dies omnes qui adhuc confusionem poterant facere consumpsit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 3:1)
Dies autem decem, quos ab eo additos diximus, hac ordinatione distribuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 7:1)
Ita factum est ut, cum omnes hi menses quibus dies addidit ante hanc ordinationem habuissent mensis sequentis Kalendas ad septimum decimum revertentes, postea ex augmento additorum dierum hi qui duos acceperunt ad nonum decimum, qui vero unum, ad octavum decimum haberent reditum Kalendarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 10:1)
Post hoc unum diem secundum ordinationem Caesaris quinto quoque incipiente anno intercalari iussit, et omnem hunc ordinem aereae tabulae ad aeternam custodiam incisione mandavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 15:1)
sane duas coniunctiones separatas naturaliter nemo coniungit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 52)
numquam enim coniunctio ponitur nisi inter duas res.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 277)
mene 'ne' non vacat, significat enim ergo et est coniunctio rationalis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 377)
'ne' autem coniunctio expletiva videtur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3915)
et est figura, ut una res in duas dividatur, metri causa interposita coniunctione, ut alio loco pateris libamus et auro, id est pateris aureis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 615)

SEARCH

MENU NAVIGATION