라틴어 문장 검색

"nativum nemo scopuli mihi dedicet ostrum, templum mentis amo, non marmoris:"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 284)
Panibus angelicis albent tentoria patrum, certa fides facti:
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Manna et coturnices1)
inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
scindunt utrumque milites taeterrima mucrone hiulco pensilis latus viri, sulcant per artus longa tractim vulnera, obliqua rectis, recta transversis secant, et iam refectis pectus albet ossibus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1173)
perfusa pulcher menta russo stemmate fert et cruenti pectoris spectat decus fruiturque et ostro vestis ut iam regiae.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1385)
"interior tumuli pars est, ubi lapsibus sonoris stagnum nivali volvitur profundo, omnicolor vitreas pictura superne tinguit undas, musci relucent et virescit aurum cyaneusque latex umbram trahit inminentis ostri:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.16)
exultat victrix legio, quam mille coactam martyribus regina Fides animarat in hostem, nunc fortes socios parta pro laude coronat floribus ardentique iubet vestirier ostro.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 15)
deiciunt animos ceu victi et spicula ponunt, turpiter, heu, dextris languentibus obstupefacti dum currum varia gemmarum luce micantem mirantur, dum bratteolis crepitantia lora et solido ex auro pretiosi ponderis axem defixis inhiant obtutibus et radiorum argento albentem seriem, quam summa rotarum flexura electri pallentis continet orbe.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 187)
nam pallor in ore conscius audacis facti dat signa reatus et deprensa tremunt languens manus et color albens.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1198)
nam forte cyanea propter stagna lapis cohibens ostro fulgebat aquoso.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1246)
stridebat gravidis funalis machina vinclis inmensas rapiens alta ad fastigia gemmas, at domus interior septem subnixa columnis crystalli algentis vitrea de rupe recisis construitur, quarum tegit edita calculus albens in conum caesus capita et sinuamine subter subductus conchae in speciem, quod mille talentis margaritum ingens, opibusque et censibus hastae addictis, animosa Fides mercata pararat.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1249)
arte laboratae vestes ostroque superbo, ingens argentum mensis, caelataque in auro fortia facta patrum, series longissima rerum per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 35:16)
Iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus conveniunt, stratoque super discumbitur ostro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 38:3)
Reginam thalamo cunctantem ad limina primi Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro stat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 6:4)
Munera principio ante oculos circoque locantur in medio, sacri tripodes viridesque coronae, et palmae pretium victoribus, armaque et ostro perfusae vestes, argenti aurique talenta;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION