라틴어 문장 검색

Quem ibi morantem securius, praefectus praetorio Maximinus reversum ad otium spernens, ut solebat dirae luis ritu grassari per omnia, laedere modis quibus poterat affectabat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 11:1)
Efficacia pari Valentinum quoque, Pannonium exsulem, per has provincias molientem otium turbare commune, antequam negotium effervescat, oppressit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 10:1)
hancque ob causam tamquam retinaculis petulantiam frenarat aulae regalis, quod custodire facile potuit, necessitudinibus suis nihil indulgens, quas aut in otio reprimebat, aut mediocriter honoravit absque fratre, quem temporis compulsus angustiis, in amplitudinis suae societatem assumpsit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 2:2)
Utque hominibus quietis et placidis otium est voluptabile, ita illos pericula iuvant et bella.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 22:1)
Senes denique multi, ad satietatem vixisse clamantes, post amissas opes cum speciosis feminis, manibus post terga contortis, defletisque gentilium favillis aedium ducebantur extorres.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 8:1)
unde haut longo spatio separatum, vulgus inaestimabile barbarorum, ad orbis rotundi figuram multitudine digesta plaustrorum, tamquam intramuranis cohibitum spatiis, otio fruebatur, et ubertate praedarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 5:2)
Et quoniam haec sole extremo, noxque adventans ad quietem invitos retinebat et maestos, capto per otium cibo, somni manserunt expertes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 8:3)
Remotusque in ipsa vertigine pereuntium rerum dux cautus et diligens, cum etiam si dudum discessisset in otium, ad procinctum reduci negotiorum magnitudine poscente deberet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 22:1)
pauper enim fis appetendi egestate, diues non egendi satietate, quippe qui inopia desiderio, opulentia fastidio cernuntur.
(아풀레이우스, 변명 19:10)
Pontianus ei multum quidem dehortantibus nobis nuptiarum titulum falsum et imaginarium donauit, non nescius eam paulo ante, quam duceret, a quodam honestissimo iuuene, cui prius pacta fuerat, post satietatem derelictam.
(아풀레이우스, 변명 74:3)
bene, quod uos festinatio iudicii anteuortit, ne quid in istis litteris ex otio nouaretis.
(아풀레이우스, 변명 82:9)
nec quicquam aeque penes illos laudo, quam quod torporem animi et otium oderunt.
(아풀레이우스, 플로리다 6:12)
"Sed nec inter cibos delicatos et otium profundum vitaeque totius beatitudinem deerit tibi dignitas gloriosa:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:10)
Ad istum modum divinationis astu captioso corraserant non parvas pecunias, sed assiduis interrogationibus argumento satietate iam defecti, rursum ad viam prodeunt, via tota quam nocte confeceramus longe peiorem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 8:10)
Nec tamen illa otii saginaeque beatitudo duravit ulterius, sed die sequenti molae, quae maxima videbatur, matutinus?
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION