라틴어 문장 검색

inde pro se agit, per enumerationem ostendens id falsum esse, quod dicatur victus 'Iliaco tumidum qui sanguine Thybrim' et cetera.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3787)
quem enim ego consulem fuisse, imperatorem ornatum a senatu, ovantem in Capitolium ascendisse meminissem, hunc cum adflictum, debilitatum, maerentem, in summum discrimen adductum viderem, non prius sum conatus misericordiam aliis commovere quam misericordia sum ipse captus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 195:1)
suspicor illud tibi minus probari quod a tuis familiaribus, optimis illis quidem viris sed in re publica rudibus, non probabatur, quod ut ovanti introire Caesari liceret decreverim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 9:3)
Gemino cum consule Magnus, ille tremor Ponti saevique repertor Hydaspis et piratarum scopulus, modo quem ter ovantem luppiter horruerat, quem fracto gurgite Pontus et veneratus erat submissa Bosporos unda, pro pudor, imperii deserto nomine fugit, ut Fortuna levis Magni quoque terga videret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:26)
"Nympharum Bacchique comes, quem pulchra Dione divitibus silvis numen dedit, inclita paret cui Lesbos viridisque Thasos, quem Lydus adorat semper ovans templumque suis imponit Hypaepis:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:4)
Spumabit pateris hornus liquor, et ter ovantem circa delubrum gressum feret ebria pubes" . . . Dum haec ago curaque sollerti deposito meo caveo, intravit delubrum anus laceratis crinibus nigraque veste deformis, extraque vestibulum me iniecta manu duxit . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:10)
Cur, modo Vestalis, taedas invitor ad ullas Turpis et Iliacis infitianda focis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 643)
iam nurus ad Priamum diverso venerat orbe, Graiaque in Iliacis moenibus uxor erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:497)
cumque foret Marsus magnique Rabirius oris Iliacusque Macer sidereusque Pedo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 163)
"Iliacos accipe, Vesta, deos!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권303)
"ignibus Iliacis aderam, cum lapsa capillis decidit ante sacros lanea vitta focos, inde duae pariter, visu mirabile, palmae surgunt:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권17)
Vesta quoque ut folio niteat velata recenti, cedit ab Iliacis laurea cana focis, adde, quod arcana fieri novus ignis in aede dicitur, et vires flamma refecta capit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권76)
Sextus ubi oceano clivosum scandit Olympum Phoebus et alatis aethera carpit equis, quisquis ades castaeque colis penetralia Vestae, gratare, Iliacis turaque pone focis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권262)
serus ab Iliacis et post Antenora flammis attulit Aeneas in loca nostra deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권57)
"Dindymon et Cybelen et amoenam fontibus Iden semper et Iliacas Mater amavit opes:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권172)

SEARCH

MENU NAVIGATION