라틴어 문장 검색

Ease sint rosa, iuniperus, aquiolia, oxyocantha (sed haec rarior propter odoris gravitatem dum floret), ribesium baccis rubris, uva crispa, rosmarinus, laurus, rubus odoratus, et id genus aliae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 7:12)
Etenim (ut ait Scriptura) non colliguntur uvae ex spinis, neque iustitia suaves suos fructus edere potest inter vepres et dumeta scribarum et ministorum rapacium et lucris inhiantium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 6:3)
Et dixit Dominus ad me: " Adhuc vade, dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt placentas uvarum ".
(불가타 성경, 호세아서, 3장1)
Quasi uvas in deserto inveni Israel, quasi prima poma ficulneae in initio eius vidi patres vestros; ipsi autem intraverunt ad Baalphegor et se consecraverunt Confusioni et facti sunt abominabiles sicut id, quod dilexerunt.
(불가타 성경, 호세아서, 9장10)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen; et stillabunt montes mustum, et omnes colles liquefient.
(불가타 성경, 아모스서, 9장13)
et elephantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장34)
Autumnus grauidis influat uuis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 21:1)
Uuis si libeat frui;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XI 13:1)
Glande pabula uerterant
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 24:1)
Pabulum saeuis dominum quadrigis,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 21:1)
Neque amplius milia passuum VI terrae Africae quoque versus tenebant pabulique inopia premebantur.
(카이사르, 아프리카 전기 24:5)
Caesar maxime studebat ut, quam angustissimam partem oppidi palus a meridie interiecta efficiebat, hanc operibus vineisque agendis ab reliqua parte urbis excluderet, illud spectans primum ut, cum in duas partis esset urbis divisa acies, uno consilio atque imperio administraretur, deinde ut laborantibus succurri atque ex altera oppidi parte auxilium ferri posset, in primis vero ut aqua pabuloque abundaret, quarum alterius rei copiam exiguam, alterius nullam omnino facultatem habebat;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 1:7)
magna copia pabuli suppetebat.
(카이사르, 내란기, 1권 49:3)
His paene effectis magnum in timorem Afranius Petreiusque perveniunt, ne omnino frumento pabuloque intercluderentur, quod multum Caesar equitatu valebat.
(카이사르, 내란기, 1권 61:2)
Illi et inopia pabuli adducti et, quo essent expeditiores, omnia sarcinaria iumenta interfici iubent.
(카이사르, 내란기, 1권 81:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION