라틴어 문장 검색

ac dum ludicris scaenicorum choreis primitiae spectaculi dedicantur, tantisper ante portam constitutus pabulum laetissimi graminis, quod in ipso germinabat aditu, libens affectabam, subinde curiosos oculos patente porta spectaculi prospectu gratissimo reficiens.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:6)
Ergo igitur non de pudore iam sed de salute ipsa sollicitus, dum magister meus lectulo probe coaptando districtus inseruit et tota familia partim ministerio venationis occupata, partim voluptario spectaculo attonita meis cogitationibus liberum tribuebatur;
(아풀레이우스, 변신, 10권 35:1)
"Regina caeli, sive tu Ceres alma frugum parens originalis, quae, repertu laetata filiae, vetustae glandis ferino remoto pabulo, miti commonstrato cibo, nunc Eleusiniam glebam percolis;"
(아풀레이우스, 변신, 11권 2:1)
Eodem quoque anno Carlomannum, Francorum Occidentalium regem, aprorum venationem agentem, singularis congressione horrendo dente dilacerans miserabili funere percussit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 68 71:1)
Die, inquit, postero mater in pabulum volat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 11:1)
In Circo Maximo, inquit, venationis amplissimae pugna populo dabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 6:1)
extraque hastam, hastile, ligna, poma, pabulum, utrem, follem, faculam si quid ibi inveneris sustulerisve quod tuum non erit, quod pluris nummi argentei erit, uti tu ad C. Laelium C. filium consulem Luciumve Cornelium P. filium sive quem ad tuter eorum iusserit proferes, aut profitebere in proximo quidquid inveneris sustulerisve dolo malo, aut domino suo, cuium id censebis esse, reddes, uti quod rectum factum esse voles.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 3:4)
nisi forte per occasiones abortuum, et venationum, et similium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:17)
Quantum ad venationem testamentorum et legatorum (quemadmodum Tacitus Senecam insimulat, testamenta et orbos tamquam indagine capi), adhuc peior est hae res, quanto cum hominibus conditionis humilioris rem habemus quam in servitio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:28)
locorum defectus in propinquo, qui venationibus, aucupiis, cursibus equorum idonei sint;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:14)
Ephraim, ut vidi, in venationem posuit sibi filios suos, et Ephraim educit ad interfectorem filios suos.
(불가타 성경, 호세아서, 9장13)
Similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venationem;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장4)
Glande pabula uerterant
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 24:1)
Pabulum saeuis dominum quadrigis,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 21:1)
Neque amplius milia passuum VI terrae Africae quoque versus tenebant pabulique inopia premebantur.
(카이사르, 아프리카 전기 24:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION