라틴어 문장 검색

Pes multiplicatus in passus et actus et climata et iugera et stadia centuriasque mox etiam in maiora spatia procedit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 4:2)
Stadium deinde habet passus CXXV, id est pedes DCXXV, quae mensura octies efficit mille passus, sic veniunt quinque milia pedum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 6:5)
dein tormentis sagittisque pulsi, temptatis frustra condicionibus pacis, cum quidam ad Germanicum perfugissent, reliqui omissis pagis vicisque in silvas disperguntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장6)
Interim Silius cum legionibus duabus incedens praemissa auxiliari manu vastat Sequanorum pagos qui finium extremi et Aeduis contermini sociique in armis erant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 45장1)
alio latere, ne Cirtensium pagi impune traherentur, propriam manum Blaesus filius duxit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장3)
nam prenso ductoque per proximos pagos equo cuius foret cognitum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 45장5)
ille, ut erat magnis ausis promptus, biduo tria milia stadiorum invadit ignarumque et exterritum Gotarzen proturbat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 8장4)
centeni ex singulis pagis sunt, idque ipsum inter suos vocantur, et quod primo numerus fuit, iam nomen et honor est.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 5:2)
eliguntur in isdem conciliis et principes qui iura per pagos vicosque reddunt;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 12장 3:1)
centum pagis habitant, magnoque corpore efficitur ut se Sueborum caput credant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 39장 4:4)
iamque adsertor Galliarum et deus (nam id sibi indiderat) concitis octo milibus hominum proximos Aeduorum pagos trahebat, cum gravissima civitas electa iuventute, adiectis a Vitellio cohortibus, fanaticam multitudinem disiecit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 61장2)
quippe viribus cohortium abductis Vitellius e proximis Nerviorum Germanorumque pagis segnem numerum armis oneraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장15)
utque praeda ad virtutem accenderetur, in proximos Cugernorum pagos, qui societatem Civilis acceperant, ductus a Vocula exercitus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 26장9)
athletae stadio ad tempus extructo regione Marti campi certauerunt per triduum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 39장 3:3)
M. Antonius libertinum ei proauum exprobrat, restionem e pago Thurino, auum argentarium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 2장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION