라틴어 문장 검색

Soleo in Augusto magis mirari quos pertulit iocos quam ipse quos protulit, qui maior est patientiae quam facundiae laus, maxime cum aequanimiter aliqua etiam iocis mordaciora pertulerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 19:1)
Hoc solum audebo dixisse, quia facundia Mantuani multiplex et multiformis est et dicendi genus omne conplectitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 4:3)
Cum Pindari carmen quod de natura atque flagrantia montis Aetnae conpositum est aemulari vellet, eiusmodi sententias et verba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima et pingui facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 8:1)
Perfudit membra liquore Hospes, Olympiacae servato more palaestrae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:18)
Addidit invalidae robur facundia caussae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:27)
Graiis delecta iuventus Gymnasiis aderit, studioque ignava palaestrae, Et vix arma ferens, et mixtae dissona turbae Barbaries;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:30)
Quo postquam partu Danaes et divite nimbo Ortum Parrhasiae vexerunt Persea pennae Arcados auctoris citharae liquidaeque palaestrae, Et subitus praepes Cyllenida sustulit harpen, Harpen alterius monstri iam caede rubentem, [A Iove dilectae fuso custode iuvencae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:21)
Prima salutantes atque altera conterit hora, Exercet raucos tertia causidicos, In quintam varios extendit Roma labores, Sexta quies lassis, septima finis erit, Sufficit in nonam nitidis octava palaestris, Imperat extructos frangere nona toros:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, VIII1)
Argivas generatus inter urbes Thebas carmine cantet aut Mycenas, Aut claram Rhodon aut libidinosae Ledaeas Lacedaemonos palaestras:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV2)
Astra polumque dedit, quamvis obstante noverca, Alcidae Nemees terror et Arcas aper Et castigatum Libycae ceroma palaestrae Et gravis in Siculo pulvere fusus Eryx, Silvarumque tremor, tacita qui fraude solebat Ducere non rectas Cacus in antra boves.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXV1)
Harpasto quoque subligata ludit, Et flavescit haphe, gravesque draucis Halteras facili rotat lacerto, Et putri lutulenta de palaestra Uncti verbere vapulat magistri:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXVII2)
Dum ludit media populo spectante palaestra, Delapsa est misero fibula:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXII3)
Quanta quies placidi, tantast facundia Nervae, Sed cohibet vires ingeniumque pudor.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXX1)
Idem post opus et suas palaestras Loro cum similis iacet remisso, Quanto sit levior Marulla dicit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LV2)
ergo et aetate et honore et facundia et omni virtute accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5203)

SEARCH

MENU NAVIGATION